Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 170

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
418
20
15
25
10
denuo species esse ait:
29
Pyraticam servos facientem, tyrannicam et
omnem bellicam.
A quo non discedit hac in re Aristoteles. Nam cum inter quin-
que illas piraticam primo nominasset, paulo post
πολεμικήν
bel-
licam
dixit:
30
Quare et bellica natura atque acquisititia quodammodo
erit.
Sed Plato eam venatoriam partem fecerat. Aristoteles sese
illi opponens venatoriam bellicae esse partem dixerit:
31
Venato-
ria enim pars ipsius (scilicet bellicae) qua uti oportet adversus feras et
hominum adversus eos qui nati ad serviendum, nolunt.
Qua in lite is
erit superior, qui minus universalem, universalis magis, partem
alterutram earum statuerit.
Homines autem qui servitio apti sint capere, Aristoteles ex
more Graecorum observato hausit. Quibus fuit mos antiquissi-
mus barbaros capere, eisque ad omnia servitia et uti et locare,
quod Thucydides in proemio late narrat et Xenophon libro
De
redditibus
refert, Niciam atque alios quosdam ad usque mille
servos habuisse eorumque operas in argenti fodinas locando
divites evasisse. Hortaturque uti res quoque publica simili ser-
vorum opera uteretur, unde facile ditescere posset, cuius Niciae
exemplum videtur apud Romanos secutus M. Crassus, referen-
te Plutarcho. Quod vero Aristoteles capite 6. aliud acquisitivae
genus statuat, quod χρηματιστικήν vocat, cuius species facit
μεταβλητικὴν καὶ καπηλικήν,
commutativam et cauponariam
ex Platone est. Nam postquam totum venationum genus expli-
casset, ad
commutativam
ἀλλακτικόν digreditur, cuius primaria
genera donativum ait et mercativum esse. Hocque iterum par-
titur in id quod propria opera vendit et quod aliena, atque hoc
μεταβλητικόν
ii
vocat: huius rursus species eas facit, ut qui eo-
29
λῃστικὴν καὶ ἀνδραποδιστικὴν καὶ τυραννικὴν καὶ σύμπασαν
τὴν πολεμικήν. [PLATO Sph. 222c]
30
διὸ καὶ ἡ πολεμικὴ φύσει κτητική πως ἔσται. [ARIST. Pol. 1256b.23]
31
ἡ γὰρ θηρευτικὴ μέρος αὐτῆς͵ ᾗ δεῖ χρῆσθαι πρός τε τὰ θηρία
καὶ τῶν ἀνθρώπων ὅσοι πεφυκότες ἄρχεσθαι μὴ θέλουσιν. [ARIST. Pol.
1256b.23–25]
ii
corr. ex μεταυλητικόν
5
1...,160,161,162,163,164,165,166,167,168,169 171,172,173,174,175,176,177,178,179,180,...372
Powered by FlippingBook