Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 180

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
428
5
volentibus, illi vero nolentibus imperant.
Et rursus:
50
Voluntariae et
patriae factae secundum legem.
Quod autem Plato
Politico
praeter sex illas respubublicas
septimam quandam statuit, in qua rex excellenti super reliquos
virtute praeditus, non legibus scriptis, sed legibus prudentiae
ac iustitiae regit, atque ita intulit:
51
Praeter septimam, ex omnibus
enim illam secerni oportet, veluti Deum ex hominibus, aliis rebuspu-
blicis.
Aristoteles de eo rege loquens ita paululum detorsit:
Velu-
ti Deum rationabile est esse hunc.
52
Utroque anteriores Pythagorei
celebraverant. Diotogenes lib.
De regno
:
53
Rex principatum habens
reddendis rationibus immunem et ipse existens lex animata, Dei in
hominibus figuram gerit.
Sic Ecphantus:
54
In terra vero et apud nos
optimae naturae est homo: divinissimum vero rex in communi natura
excellentia quadam praeit, corpore quidem reliquis similis tanquam fac-
tus ex eadem materia ab artifice vero effectus optimo, qui eum fabrefecit
exemplari usus seipso.
Atque hanc ob rem Sthenida:
55
Imitator ergo
et minister legitimus Dei erit sapiens et Rex.
Iam divine senserunt
viri hi de vero Rege et quod Aristoteles dixit:
56
Ad tales autem non
est lex, ipsi enim lex sunt,
eiusdem est Diotogenis:
57
et ipse lex cum
50
ἑκούσιαί τε καὶ πάτριαι γιγνόμεναι κατὰ νόμον. [ARIST. Pol.
1285b.5]
51
πλὴν τῆς ἑβδόμης. πασῶν γὰρ ἐκείνην γε ἐκκριτέον͵ οἷον θεὸν
ἐξ ἀνθρώπων͵ ἐκ τῶν ἄλλων πολιτειῶν. [PLATO Plt. 303b]
52
ὥσπερ γὰρ θεὸν {ἐν ἀνθρώποις} εἰκὸς εἶναι τὸν τοιοῦτον. [ARIST.
Pol. 1284a.10–11]
53
ὁ δὲ βασιλεὺς ἀρχὰν ἔχων ἀνυπεύθυνον͵ καὶ αὐτὸς ὢν νόμος
ἔμψυχος͵ θεὸς ἐν ἀνθρώποις παρεσχαμάτισται. [DIOTOG. Fragm.
72.22–23]
54
ἐν δὲ [ἐν τε] τᾷ γᾷ καὶ παρ΄ ἁμῖν [ἁμῶν] ἀριστοφυέστατον μὲν
ἄνθρωπος͵ θειότερον δ΄ ὁ βασιλεὺς ἐν τᾷ κοινᾷ φύσει πλεονεκτῶν τῶ
κρέσσονος͵ τὸ μὲν σκᾶνος τοῖς λοιποῖς ὅμοιος͵ οἷα γεγονὼς ἐκ τᾶς αὐτᾶς
ὕλας͵ ὑπὸτεχνίταδ΄ εἰργασμένοςλῴστω͵ ὃς ἐτεχνίτευσεν [ἐτεχνήτευσεν]
αὐτὸν ἀρχετύπῳ χρώμενος ἑαυτῷ. [ECPHANT. Fragm. 79.20–80.4]
55
μιματὰς ἄρα καὶ ὑπηρέτας ἐσσεῖται <νόμιμος> τῶ θεῶ ὁ σοφός
τε καὶ {νόμιμος} βασιλεύς. [STHENID. Fragm. 188.12–13]
56
κατὰ δὲ τῶν τοιούτων οὐκ ἔστι νόμος, αὐτοὶ γάρ εἰσι νόμος
[νόμοι]. [ARIST. Pol. 1284a.13–14]
57
καὶ αὐτὸς ὢν νόμος. [DIOTOG. Fragm. 72.23]
15
10
1...,170,171,172,173,174,175,176,177,178,179 181,182,183,184,185,186,187,188,189,190,...372
Powered by FlippingBook