Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 158

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
406
5
Historiam vero animalium Aristoteli non hic author aut ille
sed hominum multa millia, ut Plinius loquitur, suppeditarunt,
ex quorum relatu, eam confarcinavit. Sed ante eum Linus, mul-
tis annorum centuriis vetustior
καὶ ζῴων καὶ καρπῶν γενέσεις,
animalium et stirpium generationes cantaverat. At quae libris
De
anima
continentur, praeter quam quod primus, nihil aliud quam
veterum redargutiones continet, secundus idem re et subiecto
est cum libro
De
sensu
, omnia Plato
Timaeo
suo complexus est.
Dimidio 3. de mente agitur. Ad quam doctrinam humanarum
doctrinarum omnium, praestantissimam atque excellentissimam
si conferantur ea, quae a Pythagora Pythagoreisque, Timaeo,
Brotino, Philolao, Archyta aliisque multis, Platone quoque in
Phaedone
,
Theaeteto
,
Philoebo
,
Menone
6. Et 7.
Reipublicae
, 10.
Le-
gum
copiose, magnifice, admirabiliter, divine tractata fuerant,
Aristoteles
248
noctuarum oculos ad Solis lucem attulisse videbi-
tur, tam exiliter, spinose, confuse nomen
νοῦ
mentis huc atque
illuc iactat,
dianoeae
, phantasiae et, si diis placet, etiam brutis, li-
bris de historia attribuens, ut nemo unquam de tot millibus eius
sectatoribus sententiam suam sine spinis potis fuerit percipere.
Id studio nescio quo potius factum arbitror, quam ulla ingenii
tenuitate.
Reliquo 3. eadem est materies, quae libro
De
animalium motu
.
Quam doctrinam simul cum ea, quae libro
De partibus
ad motum
utilibus, propriam, si quis Aristotelis crediderit, non inutiliter
fidem suam locaverit. Quae utraque profecto eximia atque pul-
cherrima est doctrina.
248
τὰ τῶν νυκτερίδων ὄμματα πρὸς τὸ <τοῦ ἡλίου> φέγγος. [ARIST.
Metaph
.
993b.9–10]
10
15
20
25
1...,148,149,150,151,152,153,154,155,156,157 159,160,161,162,163,164,165,166,167,168,...372
Powered by FlippingBook