Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 156

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
404
CONCRETA
Verum enim vero eorum quoque omnium, quae concreto-
rum libro sunt ab Aristotele tractata, quae universae eius philo-
sophiae longe pulcherrima et utilissima pars sunt, principia sunt
apud Platonem eundem ab eo loco
Timaei
, a quo ignis, aeris et
aquae species commemorat. A quorum actionibus ac passioni-
bus inter se invicem docet per
πῆξιν
concretionem metalla, suc-
cos subterraneos, nostratiaqua, vinum, oleum, mel, picem, plan-
tarum liquores, gummi, nitrum, sal, vitrum, gemmas, lapides,
omniaque alia
πηκτά, χυτά, τηκτά, κραῦρα, θυμιατικά
concre-
tilia, fusilia, liquabilia, friabilia, vaporifera. Et id genus alia, quo-
rum nominibus utitur. Quae etiamsi non omnia decem et octo
sint, quae Aristoteles enumerat postea, non fuit sibi, qui reliquos
nos docuit inventis facilem esse additionem, ad ea quorum Plato
principia tradiderat, ex iisdem principiis alia deducere.
Sed Timaeus etiam Locrus praeter
πηκτόν, χυτόν
, concretile
et fusile habet
ῥυτόν et θραυστόν
fluxile et fragile. Sed duri et
mollis Platonicas definitiones Aristoteles ad verbum expressit.
Sic enim Plato:
247
Durum, cui nostra caro cedit, molle quod nostrae
carni.
Horum ac talium aliorum, si quae Timaeus ac Plato omi-
serunt, Hippocrates libro
De
natura
humana
, libro
De
carnibus
ac
aliis supplevit, ad quos ut prolixitatem nimiam ac forte nimis
minutam vitemus, lectorem remittimus. In cuius Hippocratis
scriptis, tum his, tum iis, qui sunt de semine, de fetus natura,
de corde, de glandibus, de natura ossium, de insomniis, de visu,
sine dubio inveniantur ea omnia, quae Aristoteles libris
De
par-
tibus
,
De
ortu
animalium
,
De
vitae
longitudine
,
De
respiratione
,
De
somno
complexus est summa capita ac dogmata. Qui libri si non
oscitanter conferantur, vere dixisse Galenus cognoscetur Aristo-
telem non aliud quam Hippocraticorum dogmatum [257] fuis-
se expositorem. Quae vero libro
De
sensu
sunt ab eo conscripta,
fuerant antea a Platone in
Timaeo
omnia distincta: colores, voces,
odores, sapores, tactiles omnes qualitates.
247
σκληρὸν δ’ ὅσοις ἂν ἡμῶν ἡ σὰρξ ὑπείκει͵ μαλακὸν δ’ ὅσα ἂν τῇ
σαρκί· [PLATO Ti. 62b6–7]
5
10
15
20
25
30
1...,146,147,148,149,150,151,152,153,154,155 157,158,159,160,161,162,163,164,165,166,...372
Powered by FlippingBook