Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 152

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
400
Qui vocantur discurrentes ab aethere veluti scintillas deferri, ideoque
illico extingui.
Quae omnia etiam Aëtius habet. De humidis etiam
ille Anaximenis dogmata recenset:
239
Nubes quidem fieri incrassato
plurimum aere, magis vero compresso expelli imbres; nives, cum delata
aqua concrescit, grandinem, quando simul cum humido vento circum-
prehenditur.
De tonitru quoque corruscatione, fulmine, prestere
et typhone
Plutarchus atque Aëtius Anaximandri dogmata recensent:
240
Ex vento haec omnia evenire, quando enim inclusus nebulae crassae vi
excidat subtilitate et levitate, scissio sonitum, dilatatio vero penes nubis
nigredinem fulgurationem efficit.
Ibi quoque Anaxagorae sententia
de fulmine, prestere ac typhone [256] recensetur, non longe ab
Aristotelica dissidens. Nec non de iis, quae non existunt quidem,
sed apparent, iride, parelio, halone et aliis eiusdem Anaxagorae
atque Anaximenis dogmata recitat ab Aristotelicis non valde ab-
similia.
Anaximenis quidem de iride ita:
241
Irin fieri per collustrationem
Solis ad nubem densam et crassam et nigram, eo quod nequeant radii,
qui illi incumbunt, ad aliam partem pertransire.
Anaxagoras autem
ita:
242
Refractionem a nube densa solaris illuminationis ex opposito
vero semper constitui illuminante astro, pari modo philosophatur de iis
quae dicuntur parelia.
239
νέφη μὲν γίνεσθαι παχυνθέντος {ἐπὶ} <ὅτι> πλεῖον [πλεῖστον]
τοῦ ἀέρος͵ μᾶλλον δ΄ ἐπισυναχθέντος, ἐκθλίβεσθαι τοὺς ὄμβρους͵
χιόνα δ’ ἐπειδὰν τὸ καταφερόμενον ὕδωρ παγῇ͵ χάλαζαν δ΄ ὅταν
συνεπεριληφθῇ {τι} τῷ ὑγρῷ πνευματικόν [πνεύματι]. [AËT. DOXOGR.
De placit. reliqu.370.26–32]
240
ἐκ τοῦ πνεύματος ταῦτ’ [ταυτὶ] <πάντα> {εἶπε} συμβαίνειν, ὅταν
γὰρ περιληφθὲν, νέφει παχεῖ βιασάμενον ἐκπέσῃ τῇ λεπτομερείᾳ καὶ
τῇ κουφότητι͵ τότε ἡ μὲν ῥῆξις τὸν ψόφον͵ ἡ δὲ διαστολὴ παρὰ τὴν
μελανίαν τοῦ νέφους τὸν διαυγασμὸν ἀποτελεῖ. [AËT. DOXOGR. De
placit. reliqu. 367.22–28]
241
ἴριν γίνεσθαι κατ΄ αὐγασμὸν ἡλίου πρὸς νέφει πυκνῷ καὶ παχεῖ
καὶμέλανι,παρὰτὸ[τοῦ]μὴδύνασθαι τὰςἀκτῖναςεἰςτὸπέρανδιακόπτειν
[διακόψαι] ἐπισυνισταμένας αὐτῷ. [Ps.-PLUT. Placit. 894 E. 9–11]
242
ἀνάκλασιν ἀπὸ νέφους πυκνοῦ τῆς ἡλιακῆς περιφεγγείας͵
καταντικρὺ δὲ τοῦ κατοπτρίζοντος αὐτὴν [αὐτὸν] ἀστέρος διὰ παντὸς
ἵστασθαι. παραπλησίως αἰτιολογεῖται [φυσιολογεῖται] τὰ καλούμενα
παρήλια. [Ps.-PLUT. Placit. 894 F.1–4]
5
10
15
20
1...,142,143,144,145,146,147,148,149,150,151 153,154,155,156,157,158,159,160,161,162,...372
Powered by FlippingBook