Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 146

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
394
5
mundus et ingenitus, neque principium geniturae accepit, neque
finem unquam accipiet, oportet et id, quod in alio efficit genera-
tionem et, quod in se generat, subesse sibi invicem. Quod in alio
efficit generationem, omne id est, quod est supra lunam, prope
autem magis Sol. Secundum accessus et recessus, mutans aerem
iugiter ad rationem frigoris et caliditatis; cui consequitur etiam
terram mutari et omnia quae supra terram. Recte sane etiam se
habet obliquitas Zodiaci poli ad Solis lationem. Causa enim etiam
haec generationis. Universum vero universi dispositio, in qua sit
et agens et patiens. Quod itaque in alio gignit id est, quod est su-
pra Lunam. Quod vero in se, id quod sub luna. Quod vero ex ambo-
bus his, semper currentis divini et semper transmutati generabilis,
mundus sane est.
Hunc locum Aristoteles pluribus verbis, sed eadem sen-
tentia explicavit libro eodem 2. capite 10. praesertim in his,
cum non omnia huc transferre velimus:
224
Ita enim maxime
continuabitur ipsum esse, quia proximum sit essentiae, fieri sem-
per generationem, huius vero, ut dictum est multoties, causa est
circularis latio.
Dixerat enim antea:
225
Continuitatis enim uni-
versi latio causa est.
Sed generationis et corruptionis non pri-
mum motum causavit, sed obliquitatem circuli:
226
Quare non
prima latio causa, sed ea quae secundum obliquum circulum.
Et
quod subiungit:
Videmus enim quod accedente Sole generatio est,
recedente vero corruptio.
227
Sed fine 4.
De
animalium
ortu
huius
loci expressit: [255]
Sicut enim et mare et omnem humidorum
videmus naturam consistere et transmutari secundum ventorum
motum et statum, aerem vero et ventos secundum Solis et Lunae
224
οὕτω γὰρ ἂν μάλιστα συνείροιτο [συνείρητο] τὸ εἶναι διὰ τὸ
ἐγγύτατα εἶναι τῆς οὐσίας τὸ γίνεσθαι ἀεὶ καὶ τὴν γένεσιν. τούτου δ΄
{αἴτιον} ὥσπερ εἴρηται πολλάκις <αἰτία>͵ ἡ κύκλῳ φορά· [ARIST. GC
336b.32–337a.1]
225
Τῆς μὲν οὖν συνεχείας ἡ τοῦ ὅλου φορὰ αἰτία͵ [ARIST. GC
336b.2–3]
226
διὸ καὶ οὐ ἡ πρώτη φορὰ αἰτία ἐστὶ γενέσεως καὶ φθορᾶς͵ ἀλλ΄
ἡ κατὰ τὸν λοξὸν κύκλον· [ARIST. GC 336a.31–32]
227
ὁρῶμεν γὰρ ὅτι προσιόντος μὲν τοῦ ἡλίου γένεσίς ἐστι͵ ἀπιόντος
δὲ φθίσις͵ [ARIST. GC 336b.17–18]
10
15
20
25
1...,136,137,138,139,140,141,142,143,144,145 147,148,149,150,151,152,153,154,155,156,...372
Powered by FlippingBook