Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 130

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
378
De
caelo
cap. ultimo universali thesi adstruit omne ingenitum,
incorruptibile etiam esse, ex Platonis
Phaedro
est mutuatus in quo
est:
184
Cumque ingenitum sit, etiam incorruptibile ipsum necesse esse.
Haec de universo theoremata antiquiores Aristotele philosophos
sibi authores agnoscunt.
CAELESTIA
xxii
Ad caelestia accedamus 1.
De caelo
cap. 3. fatetur Aristoteles
priscorum omnium fuisse sententiam caelum esse aeternum:
185
Aethera cognominaverunt supremum locum a currendo semper aeter-
no tempore ponentes ipsi cognomen.
Quam opinionem non semel,
sed infinities,
ἀπειράκις
rediisse, tum hoc loco, tum etiam 1.
Me-
teori
cap. 3. repetit . Hoc aetheris etymon Plato etiam in
Cratylo
explicaverat:
186
Aethera vero hoc quodammodo existimo, quod semper
currit circa aerem fluens, aitheer iuste forte vocetur.
Sed caelum circulo moveri et Plato multis locis et Ocellus et
Timaeus docuerunt:
187
Secundum circularem mutationem rediens
sempiterne,
ait Timaeus. Sed et Aegyptiorum id dogma fuerat,
quando apud Hermetem in
Catholico
ita scriptum legamus:
188
Errantes ergo sphaerae, motae in contrarium inerrabili, a se invicem
contrario occursu, contrarium
xxiii
maxime a stante moventur.
Ubi et
184
ἐπειδὴ δ’ ἀγένητόν ἐστι καὶ ἀδιάφθορον [ἄφθαρτον] αὐτὸ
ἀνάγκη εἶναι. [PLATO Phdr.245d3–4]
185
αἰθέραπροσωνόμασαν, τὸν ἀνωτάτω τόπον͵ ἀπὸ τοῦ θεῖν ἀεὶ τὸν
ἀΐδιον χρόνον θέμενοι τὴν ἐπωνυμίαν αὐτῷ. [ARIST. Cael. 270b.22–24]
186
τὸν δ’ αἰθέρα τῇδέ πῃ ὑπολαμβάνω͵ ὅτι ἀεὶ θεῖ περὶ τὸν ἀέρα
ῥέων ἀειθεὴρ δικαίως ἂν καλοῖτο. [PLATO Cra.410b6–8]
187
καθ’ἃν δὲ ἐγκύκλιον μεταβολὰν ἀποδιδὸν [ἀποδιττὸν] δι΄
αἰῶνος. [TI. LOCR. Fragm. 208.7–8]
188
αἱ οὖν πλανώμεναι σφαῖραι ἐναντίως κινούμεναι τῇ ἀπλανῆ
ἀπ΄ ἀλλήλων τῇ ἐναντίᾳ ὑπαντήσει {περὶ} τὴν ἐναντιότατην αὐτὴν
ὑπὸ τῆς ἑστώσης κινοῦνται [CORP. HERM. Logos katholikos <intercidit
titulus 7.2–4]
xxii
corr. ex Caelum
xxiii
corr. ex contrariam
5
10
15
20
1...,120,121,122,123,124,125,126,127,128,129 131,132,133,134,135,136,137,138,139,140,...372
Powered by FlippingBook