Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 116

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
364
existente.
Et Plutarchus primi libri
Placitorum
capite 18.:
144
A Thale-
te physici omnes usque ad Platonem vacuum reiecerunt. Empedocles:
Nihil universi vacuum existit, neque redundans.
Quod etiam histo-
ria Aëtii philosophica testata est, etiamsi corrupte in ea legatur:
Οἱ ἀπὸ Πυθαγόρου καὶ οἱ φυσικοὶ πάντες μέχρι Πλάτωνος ἐν
τῷ κοσμῳ κενὸν εἶναι pro κενὸν οὐκ εἶναι λέγουσι
.
Pythagorei
et physici omnes usque ad Platonem in mundo vacuum non esse di-
cunt.
Sed doctrina haec Aegyptiorum
xvi
quoque fuerat. Hermes
in
Catholico
:
μόνον δὲ τὸ μὴ ὂν ἐστὶ καὶ ξένον τῆς ὑπάρξεως,
τὸ γὰρ ὑπάρχον κενὸν οὐδέποτε γενέσθαι δύναται
.
Solum vero
non ens vacuum est, forinsecum ab existentia. Nam existens vacuum
nunquam fieri potest.
Quod vero neque extra mundum sit capite
9. primi
De caelo
Aristoteles dixit. Aëtius Platoni adscribit, atque
is ipse cum Plutarcho Aristotelem in contradictionem adducunt.
Nam hic eodem capite de vacuo: [249]
145
Aristoteles tantum esse
vacuum extra mundum, ut caelum respiret, esse enim ipsum igneum.
Et libro 2. cap. 9.:
146
Aristoteles dixit esse vacuum.
Aëtius itidem
ita scripsit:
147
Aristoteles vero tantum esse vacuum extra caelum, ut hoc
in illud respiret, intus enim esse locum igneum.
Quod cum sit contra-
rium ei, quod tum 4.
Physico
tum 1.
De caelo
continetur, necesse est
lectum ab his viris fuisse in aliis Aristotelis libris, qui ad nostram
aetatem non pervenerunt, atque hac re duo argui: alterum quod
primo tomo tetigimus hosce libros supposititiorum suspicionem
subire, alterum quod, si utrique legitimi Aristotelis libri sint, con-
tradictionem continere manifestam atque ideo argumento esse
Aristoteli ante obitum suos libros non fuisse castigatos.
144
οἱ ἀπὸ Θάλεω φυσικοὶ πάντες μέχρι Πλάτωνος τὸ κενὸν
ἀπέγνωσαν. Ἐμπεδοκλῆς. οὐδέν τι τοῦ παντὸς κενὸν πέλει οὐδὲ
περισσόν. [Ps.-PLUT. Placit. 883.E.9–F.3]
145
Ἀριστοτέλης τοσοῦτον εἶναι τὸ κενὸν ἐκτὸς τοῦ κόσμου͵ ὥστε
ἀναπνεῖν τὸν οὐρανόν. εἶναι γὰρ αὐτὸν πύρινον. [Ps.-PLUT. Placit. 883.F.9–10]
146
Ἀριστοτέλης ἔλεγεν {μηδὲν} εἶναι κενόν. [Ps.-PLUT. Placit. 888.A.5]
147
Ἀριστοτέλης δὲ τοσοῦτον εἶναι κενὸν ἔξω τοῦ οὐρανοῦ͵ ὥστε
ἀναπνεῖν εἰς αὐτὸν τὸν οὐρανόν. ἔνδοθεν γὰρ εἶναι τόπον πύρινον.
[Ps.-GAL. Hist. Phil. 30.6–7]
xvi
corr. ex Agyptiorum
5
10
15
25
20
1...,106,107,108,109,110,111,112,113,114,115 117,118,119,120,121,122,123,124,125,126,...372
Powered by FlippingBook