Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 114

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
362
sant antea, quam omnino impulsa, cum dissolubilia sint, effugiant ad
cognatum; vel mota, unum ex multis simile vincenti factum, cum eo
cohabitet. Et sane secundum has passiones permutent regiones omnia,
distant enim cuiusque generis multitudines per loca propria ob motum
suscipientis. Dissimilia vero quae sunt feruntur ob concussionem ad
locum illorum quibus simile factum fuerit.
In quibus verbis et sim-
plicia et mixta corpora et elementa asserit:
πάντα ἄνω καὶ κάτω
μεταφέρεσθαι
xv
ad proprios ipsorum locos.
Sed locum esse ambientis superficiem ut Aristoteles definit,
Plato libro eodem docuerat:
140
Sed enim continens terminus fuerit.
Quod etiam Archytas allatis iam verbis docuerat.
Ita omnis de loco Aristotelis doctrina in Archytae ac Plato-
nis libris sparsa, ab eo in unum collecta, propria sua sibi et suis
omnibus, falso visa est. Nec minus sex loci differentiae, quas tot
locis repetit, Platoni prius ostensae sunt; qui in
Timaeo
ita scri-
psit:
141
Sex omnes motus habens etenim in ante et retro et rursus in
dextra et sinistra, sursum et deorsum et quaqua versum secundum sex
locos errantia procedunt.
VACUUM
Dogma vero aliud de vacuo, quod Leucippus et Democri-
tus asseruerant esse in rerum natura, Aristoteles vero negat esse,
eamque negationem longa disputatione adstruit, veterum philo-
sophantium fuerat. Nam Plato in
Timaeo
:
Et vacuam regionem nul-
lam sinit linqui.
142
Timaeus quoque Locrus:
143
Nullo vacuo in natura
140
ἀλλὰ μὴν τό γε περιέχον πέρας ἂν εἴη. [PLATO Prm. 145a1]
141
τὰς ἓξ ἁπάσας κινήσεις ἔχον, εἴς τε γὰρ τὸ πρόσθεν καὶ ὄπισθεν
καὶ πάλιν εἰς δεξιὰ καὶ ἀριστερὰ κάτω τε κ’ ἄνω καὶ πάντῃ κατὰ τοὺς ἓξ
τόπους πλανώμενα προῄειν πλανώμενη προῄει]. [PLATO Ti. 43b2–5]
142
καὶ κενὴν χώραν οὐδεμίαν ἐᾷ λείπεσθαι. [PLATO Ti. 58a7]
143
μηδενὸς μὲν κενοῦ [κενεῶ] ἐν τᾷ [τῷ] φύσει ἐόντος͵ [TI. LOCR.
Fragm. 220.20–21]
xv
om. Latine
15
20
5
10
1...,104,105,106,107,108,109,110,111,112,113 115,116,117,118,119,120,121,122,123,124,...372
Powered by FlippingBook