Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 106

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
354
existere locum entibus, quia putaret ut vulgus omnia esse alicubi et in
loco.
Tertio Zenonis dubium affert:
123
Zenonis enim dubitatio quae-
rit quandam rationem. Si enim omne ens in loco, manifestum quod et
hoc, quod alicubi locus erit, et hoc in infinitum procedit.
Zeno ergo
προηπόρηκε
praedubitavit
.
Et vacui assertores Leucippus et Democritus et Hesiodus et
vulgus hoc
προηυπεπορήκασι
praeacquisiverunt
de loco, quod
entia contineat. Quomodo ergo vera est assertio nihil fuisse de
loco, aut praequisitumaut praeacquisitum? Sed maiora Archytas,
a quo non solum dogma totum, sed verba etiam quaedamAristo-
teles mutuatus est, cuius quaedam de hac re Simplicius
Commen-
tariis
in
categoriam
ubi
refert; sunt autem haec ipsius Archytae
verba:
124
Cum enim omne, quod movetur in loco aliquo movetur, ma-
nifestum, quod locum subesse oportet prius, in quo sit movens vel pas-
sum, forte vero etiam primum
[247]
hoc omnibus, quandoquidem entia
omnia vel in loco sunt, vel non sine loco.
Atque iterum:
125
Loci quidem
proprium est alia in ipso esse, ipsum vero in nullo. Si enim in aliquo
loco erit, et locus iste rursus in alio et hoc usque ad infinitum procedet.
Necesse ergo alia in loco esse, locum vero in nullo, sed sic ad entia,
ut termini ad terminata, totius enim mundi locus terminus omnium
entium est.
Falsa ergo ex his apparet assertio ea esse, quod alii
nec praedubitarunt, nec praeacquisiverunt quod etiam apparebit
123
ἡ γὰρ Ζήνωνος ἀπορία ζητεῖ τινὰ λόγον. εἰ γὰρ πᾶν τὸ ὂν ἐν
τόπῳ͵ δῆλον ὅτι καὶ τοῦ τόπου τόπος ἔσται͵ καὶ τοῦτο εἰς ἄπειρον
<πρόεισι>. [ARIST. Ph. 209a.23–25]
124
ἐπεὶ γὰρ πᾶν τὸ κινούμενον ἐν τόπῳ τινὶ κινεῖται, φανερὸν ὅτι
τόπον ὑπῆμεν [ὑπείναι] δεῖ πρότερον͵ ἐν ᾧπερ ἐσσεῖται τὸ κινέον ἢ τὸ
πάσχον. ἴσως δὲ {τᾷ} καὶ πρῶτον τοῦτο ἁπάντων͵ ἐπειδήπερ τὰ ὄντα
πάντα ἤτοι ἐν τόπῳ ἐντὶ ἢ οὐ ἄνευ τόπου. [SIMP. In Cat. 8.361.21–24]
125
τῶ μὲν τόπω ἴδιόν ἐντὶ τὸ τὰ μὲν ἄλλα ἐν αὐτῷ ἦμεν [εἶμεν]͵
αὐτὸν δ’ ἐν μηδενί. εἰ γὰρ ἔν τινὶ τόπῳ ἔσται καὶ ὁ τόπος πάλιν αὐτὸς
ἐν ἑτέρῳ͵ καὶ τοῦτο μέχρις ἀπείρω συμβασεῖται. ἀνάγκα τοίγαρ οὖν τὰ
μὲν ἄλλα ἐν τόπῳ ἦμεν [εἶμεν]͵ τὸν δὲ τόπον ἐν μηδενὶ ἀλλ΄ οὕτως πότ
τὰ ὄντα, ὥσπερ καὶ τὰ πέρατα ποτὶ τὰ περατούμενα. ὁ γὰρ τῶ παντὸς
κόσμω τόπος, πέρας ἁπάντων {τῶν} ὄντων ἐντί. [SIMP. in Cat. 8.363.22–
27]
10
15
20
5
1...,96,97,98,99,100,101,102,103,104,105 107,108,109,110,111,112,113,114,115,116,...372
Powered by FlippingBook