Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 100

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
348
5
quaedam quiescere.
Et quod 6. problemate dixerat Aristoteles et
mota et quiescentia, aliquo loco, et quiescere et moveri, manife-
sto sunt ex Platonicis illis sumpta:
107
Nunquid non in loco aliquo et
stantia stant et mota moventur?
Et quod Aristoteles dixit, quietem motui opponi, Platonis ni-
mirum eodem loco est. Quin et argutissimum illud philosophe-
ma, esse in omni motus puncto aliquid, quod nec movetur nec
stat, Plato ante eum in
Parmenide
docuerat his sane verbis:
108
Re-
pente namque tale quippiam videtur significare, ut ex illo mutans, in
utrunque, non enim ex stare, stante adhuc transmutatur. Sed natura
haec repente absurda quaedam, residet in medio, inter motum et sta-
tionem, in
tempore nihil existens et in hanc et ex hac et motum
transmutatur ad stare et stans ad moveri.«
Quod vero Aristoteles libro De animalium motu, capite 2.
docet omnem motum fieri in aliquo quiescente, fuit antea Her-
metis dogma. libro 2.:
109
Omne motum non in moto movetur, sed in
stante.
Reliqua motus theoremata Aristotelis forte fuerint inventa,
quando in veterum fragmentis pauculis, quae supersunt, nequi-
verim ea observare. Sed quae postea alio loco exactius erunt no-
bis excutienda.
[246]
INFINITUM
Nunc infinitum, quod motui Aristoteles statim subdidit, di-
scutiamus. Sane, quinque ad summum capita continet.
107
μῶν οὖν οὐκ ἐν χώρᾳ τινὶ τὰ δ’ ἑστῶτα {ἕστηκεν} καὶ τὰ
κινούμενα κινεῖται; [PLATO Lg. 893c1–2]
108
τὸ γὰρ ἐξαίφνης τοιόνδε [ἐξέφνης τοιoῦτον] ἔοικε σημαίνειν͵ ὡς
ἐξ ἐκείνου μεταβάλλον εἰς ἑκάτερον. οὐ γὰρ ἔκ τε τοῦ ἑστάναι ἑστῶτος
ἔτι μεταβάλλει͵ {οὐδ΄ ἐκ τῆς κινήσεως κινουμένης ἔτι μεταβάλλει}·
ἀλλ’ ἡ ἐξέφνης αὕτη φύσις ἄτοπός τις ἐγκάθηται μεταξὺ τῆς κινήσεώς
τε καὶ στάσεως͵ ἐν χρόνῳ οὐδὲν οὖσα͵ καὶ εἰς ταύτην δὴ καὶ [τε κ’] ἐκ
ταύτης τό τε κινούμενον μεταβάλλει ἐπὶ τὸ ἑστάναι, καὶ τὸ ἑστὸς ἐπὶ τὸ
κινεῖσθαι. [PLATO Prm. 156d3–e3]
109
πᾶν δὲ τὸ κινούμενον οὐκ ἐν κινουμένῳ κινεῖται ἀλλ΄ ἐν ἑστῶτι.
[CORP. HERM. Logos katholikos <intercidit titulus> 6.4–5]
10
15
20
1...,90,91,92,93,94,95,96,97,98,99 101,102,103,104,105,106,107,108,109,110,...372
Powered by FlippingBook