Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 94

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
342
tiam ais, dicemus in uno moveri, quemadmodum eorum quae sta-
re dicuntur, circulo vertuntur circulatio? Sane. Percipimus vero
quod in hac circulatione maximum et minimum circulum simul
circumagens talis motio proportione seipsam distribuit parvis et
maioribus, minor existens et maior secundum rationem. Quare mi-
rabilium sane omnium fons facta est, simul magnis et parvis cir-
culis tarditates et velocitates consentientes progrediens impossibile
ut quis speret fieri passionem. Verissime dicis. Quae autem moven-
tur in multis, videris mihi dicere, quaecunque latione moventur
transeuntia in alium semper locum. Et tunc sane est, quando basin
unius alicuius centri possidentia et tunc plura, eo quod in cylindri
formam volvantur, occurrentia. Ubique singulis manentibus per-
rumpunt quidem, at cum occurrentibus sibi mutuo ex adverso et la-
tis in unum venientia, media et inter talia concrescunt. Aio quidem
haec ita se habere ut tu ais. At enim et concreta augentur et secreta
minuuntur tunc cum constitutus cuiusque habitus distribuit, non
manente autem eo per utraque perditur. Fit ergo omnium generatio
quando aliqua passio fuerit. Clarum quod quando principium assu-
mens augmentum, in secundum pervenerit transitum et ab hoc in
propinquum et ad tria usque veniens sensum cohibuerit sensatis,
transmutatum ergo ita et commotum fit omne. Est autem revera
ens quando manserit, transmutatum autem in alium habitum cor-
ruptum est penitus. Nunquid motus omnes diximus ut speciatim
sumamus numero praeter duos, o amici? Quos nam? Fere, o amice,
illos quorum gratia omnis nobis est speculatio in praesentia. Dic
clarius. Animae gratia erat? Prorsus. Esto ergo alter motus potens
alia movere, seipsum vero impotens semper. Unus quidam alius
seipsum semper et alia potens per concretiones in discretionibus,
augmentis et in contrario et generationibus et corruptionibus, alius
quidam unus omnium motuum. Esto sane. Nonne aliud semper mo-
vens et transmutans ab altero ponemus nonum. Qui vero seipsum et
alia, convenientem quidem omnibus factionibus et passionibus, vo-
catumque revera entium omnium transmutationem et motum, hunc
autem decimum fere dicemus?« Ex quibus motus genera haec eli-
ciuntur, circularis duplex, maximi et minimi circuli, motus rectus
5
10
15
20
25
30
35
1...,84,85,86,87,88,89,90,91,92,93 95,96,97,98,99,100,101,102,103,104,...372
Powered by FlippingBook