Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 96

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
344
localis, cylindricus, qui tum rectus, tum circularis est, concretio,
secretio, augmentum, decrementum, generatio, corruptio et motus
animae, quae seipsam et alia omnia movet et motus quo aliquid
ab alio movetur. Hi duo sunt ab Aristotele accepti 26. theorema-
tis, reliqui quos ipse 10. theoremate recenset, sed quos Aristoteles
omisit, duplex circularis est et cylindricus et concretio et discretio.
Ex verbis autem his: Quare admirabilium omnium fons fuit.
, vi-
detur Aristoteles usurpasse, quod initio
Mechanici
inquit:
101
Admirabilissimum vero, quod contraria fiant in simul.
Circulus
autem constat ex talibus. Deinde Plato addit motus animae,
quos Aristoteles neglexit, cum tamen cognitio, cogitatio, in-
tellectio ac talia alia, sive actiones sive passiones sint, motus
sunt necessario, necnon omnis localis motus progressivus ab
ea pronascatur: [245]
102
Ducit sane anima omnia per caelum per
terram et per mare, suis ipsius motibus, quibus nomina sunt velle ,
speculari, curare, consulere, opinari, recte, falso, laetantem, dolentem,
audentem, timentem, odio habentem, amantem et omnibus quot sunt
his cognati vel primarii motus; secundarios rursus accipientes motus
corporum, ducunt omnia in augmentum et decrementum et secretio-
nem et concretionem et his consequentes caliditates, frigiditates, gra-
vitates, levitates, durum et molle, album et nigrum, austerum et dulce
et amarum.
In quibus illud est animadvertendum Platonem primum
motorem statuisse animam universalem, scilicet animam uni-
versi, quam etiam Deum vocat non multo post at non primum
101
θαυμασιώτατον δὲ τὸ τἀναντία γίνεσθαι μετ’ ἀλλήλων [σὺν
ἀλλήλοις]. ὁ δὲ κύκλος συνέστηκεν ἐκ τοιούτων· [ARIST. Mech. 847b.18–19]
102
Ἄγει μὲν δὴ ψυχὴ πάντα τὰ κατ΄ οὐρανὸν καὶ γῆν καὶ θάλατ-
ταν ταῖς αὑτῆς κινήσεσιν͵ αἷς ὀνόματά ἐστιν βούλεσθαι͵ σκοπεῖσθαι͵
ἐπιμελεῖσθαι͵ βουλεύεσθαι͵ δοξάζειν ὀρθῶς, ἐψευσμένως͵ χαίρουσαν
λυπουμένην͵ θαῤῥοῦσαν, φοβουμένην͵ μισοῦσαν, στέργουσαν͵ καὶ
πάσαις, ὅσαι τούτων συγγενεῖς ἢ πρωτουργοὶ κινήσεις. τὰς δευτε-
ρουργοὺς αὖ παραλαμβάνουσαι κινήσεις σωμάτων, ἄγουσι πάντα εἰς
αὔξησιν καὶ φθίσιν καὶ διάκρισιν καὶ σύγκρισιν, καὶ τούτοις ἑπομένας
θερμότητας, ψύξεις͵ βαρύτητας <καὶ> κουφότητας͵ σκληρὸν καὶ
μαλακόν, λευκὸν καὶ μέλαν͵ αὐστηρὸν καὶ γλυκύ͵ <καὶ πικρόν> [PLA-
TO Lg. 896e8–897b1]
5
10
15
20
25
1...,86,87,88,89,90,91,92,93,94,95 97,98,99,100,101,102,103,104,105,106,...372
Powered by FlippingBook