Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 86

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
334
namque Hippocrates:
93
Talia vero hominibus casu in morbis fiunt
mala et bona
, eaque recenset, in quibus nulla medici operatio
adhibetur. Fortuna vero, ubi medicus operatur ac praeter eius
intentionem accidunt quaedam:
94
Fortuna vero talia medici faciunt
in curando bona.
Diogenes quoque Pythagoreus, libro
De
pietate
,
cum quatuor omnium eventuum causas enumerasset, naturam,
legem, artem ac fortunam, ita hanc declarat:
Eorum vero, quae te-
mere et, ut accidit a casu, similiter, evenientium bonis ac pravis, for-
tunam talium causam dicimus, hanc vero neque in mensura, neque in
termino ordinate et prudenter singula facere.
Et Archytas libro
De
viro
bono
et
beato
:
95
Bonam fortunam vero eam, quae praeter rationem
bonorum praesentiam et non propter ipsum sit.
Haec ergo in universum de principiis dogmata Aristotelis
sunt, omnia a veteribus accepta.
ACCIDENTIA COMMUNIA. MOTUS
Nunc communia quae vocant accidentia expendamus, e qui-
bus primum locum apud eum tenet motus. In motu considerat
haec theoremata:
[I] Motum in rebus quatuor esse: substantia, quanto, quali, loco.
II. Motum esse actum entis in potentia.
III. Omne movens naturaliter movere et moveri.
IIII. Motum esse in mobili.
Atque haec libro 3.
De natura
. Nam reliqua vel declarationes
horum quatuor vel probationes sunt. Libro vero 1.
De motu
:
V. Mobile tripliciter moveri: per accidens, per partes, per se.
VI. Omnem motum fieri ab aliquo in aliquid.
93
τὰ δὲ τοιάδε ἀνθρώποισιν ἀπὸ ταὐτομάτου ἐν τοῖσι [τῇσι]
νούσοισι γίνεται καὶ [τὰ δὲ] ἀγαθὰ καὶ κακά· [HP. De morbis 1.7.1–2]
94
ἐπιτυχίῃ δὲ τὰ τοιάδε οἱ ἰητροὶ ποιέουσιν ἐν τῇ θεραπίῃ ἀγαθά·
[HP. De morbis 1.8.1–2]
95
εὐτυχίαν δὲ τὰν παρὰ τὸν λόγον τῶν ἀγαθῶν παρουσίαν, καὶ μὴ
δι΄ αὐτὸν γινομέναν [γενομέναν]. [Ps.-ARCHYT. Fragm. 11.30–31]
5
10
15
20
25
1...,76,77,78,79,80,81,82,83,84,85 87,88,89,90,91,92,93,94,95,96,...372
Powered by FlippingBook