Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 80

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
328
subest Deo, homo vero mundo, bruta autem homini. Deus vero super
omnia; ac Dei quidem veluti radii actiones, mundi autem radii naturae,
hominis vero radii artes et scientiae. Et actiones quidem per mundum
agunt etiam in hominem per mundi naturales radios. Naturae vero per
elementa, homines vero per artes et scientias. Atque haec universi est
dispositio, pendens ab unius natura et permeans per unam mentem.
An vero haec rerum coordinatio inter se et ad unum luculen-
tior sit quam Aristotelica illa, vix vi ex illius verbis expressa, iu-
dicabitur a viris philosophis omnibus recte, praeterquam forte ab
Averroe. Quid haec alia Platonis, quae est in
Epistola
2.:
81
Circa uni-
versorum regem omnia sunt et illius gratia omnia et ille causa omnium
pulchrorum, secundum vero circa secunda et tertium circa tertia.
Ubi
finalis atque etiam efficiens causae lucidissime sunt expressae.
NATURA
Naturam vero aliam quam passivam illam ac particularem,
activam atque universalem agnovit Aristoteles. Eam scilicet,
quam simul cum Deo non raro ait: Deus et natura nihil frustra
facit, et quam 6. capite 2.
Physici
menti sociam facit:
82
Necesse est
prius mentem causam et naturam esse et aliorum multorum et huiusce
universi
. Hanc libro 1. De partibus capite 1. materiae contra distin-
guit, agentemque et formam et finem facit:
83
Aliter, cum natura du-
pliciter et dicatur et sit, haec quidem ut materia, haec vero ut substantia,
et haec est ea, quae ut motrix et ut finis.
Cuius cum exemplum par-
ticulare in animalibus dedisset, de universali haec infert:
84
Quare
81
περὶ τὸν πάντων βασιλέα πάντα ἐστὶ καὶ ἐκείνου ἕνεκα πάντα͵
καὶ ἐκεῖνο αἴτιον ἁπάντων τῶν καλῶν· δεύτερον δὲ πέρι τὰ δεύτερα͵
καὶ τρίτον πέρι τὰ τρίτα. [PLATO Ep. 312e1–4]
82
ἀνάγκη πρότερον νοῦν αἴτιον καὶ φύσιν εἶναι καὶ ἄλλων πολλῶν
καὶ τοῦδε τοῦ παντός. [ARIST. Ph. 198a.11–13]
83
ἄλλως τε καὶ τῆς φύσεως διχῶς λεγομένης καὶ οὔσης τῆς μὲν ὡς
ὕλης τῆς δ΄ ὡς οὐσίας. καὶ ἔστιν αὕτη καὶ ὡς ἡ κινοῦσα καὶ ὡς τέλος.
[ARIST. PA
641a.25–27]
84
Διὸ μᾶλλον εἰκὸς τὸν οὐρανὸν γεγενῆσθαι ὑπὸ τοιαύτης αἰτίας͵
εἰ γέγονε͵ καὶ εἶναι διὰ τοιαύτην αἰτίαν μᾶλλον ἢ τὰ ζῷα τὰ θνητά·
[ARIST. PA
641b.15–18]
5
10
15
20
1...,70,71,72,73,74,75,76,77,78,79 81,82,83,84,85,86,87,88,89,90,...372
Powered by FlippingBook