Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 70

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
318
sius moveri et quiescere, in quo insit primo per se et non per ac-
cidens, pro universali forma intelligi potest. Nam haec passivum
quoddam principium dicitur, cum ait (
τοῦ κινεῖσθαι
,
ipsius mo-
veri
). Et illud (in quo inest primo) singularia designat, in quibus
materia et forma particulares sunt; quas utrasque ob id naturas
nuncupavit. Natura ergo haec Aristotelica principium nec for-
male est, nec activum. Etiamsi non defuerint acutiores quidam
peripatetici, qui crediderint illo verbo,
τοῦ κινεῖσθαι
,
moveri
,
passivam, quandam formam designari, ac ideo necesse esse dari
formam universalem activam quoque, quam tamen in Aristotelis
libris assignare nescierunt.
AGENS CAUSA
In quibus reperiatur sane, non totius, sed dimidiati mundi
agens quaedam causa motus scilicet caelestis qui sit:
59
Veluti
vita quaedam omnibus natura constantibus.
Scilicet: his inferioribus
quod 2. capite 1.
Meteori
declarat et capite 10. libro 2.
De ortu
. Hoc
tamen ipsum non suum, sed Ocelli est, qui ita scripsit:
60
Cum ergo
in universo aliud sit generatio, aliud causa generationis, et generatio
quidem ubi mutatio et exitus ex subiectis, causa vero generationis ubi
identitas subiecti – clarum quod circa causam generationis agere et
movere est, circa vero susceptaculum generationis pati et moveri. Fata
autem ipsa separant et secant semper patibilem mundi partem et sem-
59
οἷον ζωή τις οὖσα τοῖς φύσει συνεστῶσι πᾶσιν; [ARIST. Ph.
250b.14–15]
60
ἐπεὶ δ’ ἐν τῷ παντὶ τὸ μέντοι γένεσις, τὸ δ’ αἰτία γενέσεως.
καὶ γένεσις μὲν ὅπου μεταβολὴ καὶ ἔκβασις τοῦ ὑποκειμένου [τῶν
ὑποκειμένων], αἰτία δὲ γενέσεως ὅπου ταὐτότης [ταὐτότη] {καὶ
ὑπόστασις} τοῦ ὑποκειμένου͵ φανερὸν ὅτι περὶ μὲν τὴν αἰτίαν τῆς
γενέσεως τὸ ποιεῖν καὶ κινεῖν ἐστι. περὶ δὲ τὸ δεχόμενον τὴν γένεσιν
τό τε πάσχειν καὶ τὸ κινεῖσθαι. αἱ δὲ μοῖραι αὐτοὺς [αὕται] διορίζουσι
καὶ τέμνουσι τό τε ἀεὶ παθὲς μέρος τοῦ κόσμου καὶ τὸ ἀεὶ κίνητον·
ἰσθμὸς γάρ ἐστιν ἀθανασίας καὶ γενέσεως ὁ περὶ τὴν σελήνην δρόμος,
τὸ μὲν ἄνωθεν ὑπὲρ ταύτης πᾶν, καὶ τὸ ἐπ ἐπ’ αὐτῆς [ἐπαναυτὴν] θεῶν
κατέχει γένος͵ τὸ δ΄ ὑποκάτω σελήνης νείκους καὶ φύσεως. [OCELL.
Univ. Nat. 2.1]
5
10
15
20
1...,60,61,62,63,64,65,66,67,68,69 71,72,73,74,75,76,77,78,79,80,...372
Powered by FlippingBook