Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 64

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
312
materiam omnia esse potentia. Et si dicatur Aristotelicum esse
dogma, manifeste est hinc desumptum. Et illa Aristotelis veluti
gloriatio fine cap. 5.
vii
Physici
1.:
47
Hac enim visa natura (scilicet
materiae potentia) omnem soluisset eorum ignorantiam
, Ocelli non
Aristotelis inventum esse conspicitur. Subdit deinde Ocellus:
48
Primo vero materia, susceptivum omnium, commune enim subiicitur
omnibus itaque primum potentia corpus sensibile principium.
Quae
ultima verba integra Aristoteles in 1. caput 2.
De
ortu
transtulit.
Sic enim ibi:
49
Itaque primum quidem potentia corpus sensibile prin-
cipium.
Apparebit etiam postea, cum multa Aristoteles huiusce
Ocelli dogmata probaret, ex hoc libello plura alia eum transcri-
psisse, cuius tamen viri, nullam prorsus tanto librorum numero
mentionem fecit.
Quod materia contrariis subiiciatur cum eo sensit etiam, ait
enim ille:
50
Unum ergo oportet hoc primum subesse ut fiat generatio,
secundo vero contrarietates ut mutationes et alterationes efficiantur
passionem et dispositiones suscipiente materia.
Linus Orphaei praeceptor
[in margine]
Turpem autem esse materiam ante Aristotele dixit Linus, Or-
phei praeceptor, Aristotele plusquam 1100 annis antiquior:
51
Vel
47
αὕτη γὰρ ἂν ὀφθεῖσα ἡ φύσις, ἅπασαν ἔλυσεν αὐτῶν τὴν
ἄγνοιαν. [ARIST. Ph. 191b.33–34]
48
πρώτως δὲ [δ’ ἡ] ὕλη πανδεχές, κοινὸν γὰρ ὑπόκειται πᾶσιν ὥστε
πρῶτον τὸ δυνάμει σῶμα αἰσθητὸν ἀρχή. [OCELL. Univ. nat. 2.6]
49
ὥστε πρῶτον μὲν τὸ δυνάμει σῶμα αἰσθητὸν ἀρχή. [ARIST. GC
329a.33–34]
50
ἓν οὖν δεῖ τοῦτο πρῶτον ὑπεῖναι πρὸς τὸ γίνεσθαι γένεσιν·
δεύτερον δὲ τὰς ἐναντιότητας. ἵνα μεταβολαὶ καὶ ἀλλοιώσεις
ἐπιτε<ι>λῶνται, πάθος καὶ διάθεσιν [διαθέσεις] ἐπιδεχομένης τῆς ὕλης.
[OCELL. Univ. nat. 2.3–4]
51
νηδὺν μὲν πρώτιστ’ [ἡ δ’ ὔλην πρῶτις] αἰσχρῶν δώτειραν
ἁπάντων. [STOB. Antholog. 3.1.70.11]
vii
corr. ex 8.
5
10
15
20
1...,54,55,56,57,58,59,60,61,62,63 65,66,67,68,69,70,71,72,73,74,...372
Powered by FlippingBook