Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 54

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
302
MATERIA
Principiorum primum statuit id quod materiam appellat,
ὕλην
. Et nominibus aliis quinque:
ὑποκείμενον, ὑποκειμένην
φύσιν, ὑποκειμένην οὐσίαν, τὸ ἐξ οὗ, φύσιν
Subiectum, subiectam
naturam, subiectam substantiam, id ex quo, naturam.
Duplicemque
constituit: primam illam materiam famigeratissimam universa-
lem, informem, formarum receptricem. Secundam, compositum
iam corpus, ex quo aliquid fit, ut primi
Physici
capite 7.:
6
Aes, vel
lapidem vel aurum subiectum.
Ex quo scilicet statua vel quippiam
aliud fiat. Quod quia multiplex et varium est in praesentem con-
siderationem non venit.
Primae igitur illimateriae, condiciones abAristotele tributas col-
ligamus, quae multis in libris suis ac locis, sine ullo ordine sparsae
iacent. Libris quidem 50.
Physicis
, 17. condiciones. Itaque 1.
Physici
capite 7. has illi adscribit: I.
7
Et clarum est, quod oportet subiici aliquid
contrariis.
II.
8
Subiecta natura scibilis per analogiam.
Capite 9.: III.
9
Nos
sane materiam et privationem aliud esse dicimus et horum hoc quidem esse
non ens per accidens, materiam scilicet.
Et mox: IIII.
10
Et hanc quidem
prope etiam substantiam esse materiam.
V.
11
Haec enim subiecta manens,
concausa formae iis, quae gignuntur est veluti mater.
Et: VI.
12
Hoc vero
quod natum est appetere ac desiderare ipsum (scilicet divinum) secundum
suam naturam.
Quid autem hoc sit mox declarat:
13
Sed hoc est mate-
6
τὸν χαλκὸν ἢ τὸν λίθον ἢ τὸν χρυσὸν τὸ ὑποκείμενον. [ARIST.
Ph. 190b.16–17]
7
καὶ δῆλόν ἐστιν ὅτι δεῖ ὑποκεῖσθαί τι τοῖς ἐναντίοις [ARIST. Ph.
191a.4–5]
8
ἡ δ’ ὑποκειμένη φύσις ἐπιστητὴ κατ΄ ἀναλογίαν. [ARIST. Ph.
191a.7–8]
9
ἡμεῖς μὲν γὰρ ὕλην καὶ στέρησιν ἕτερον εἶναι φαμὲν καὶ τούτων
τὸ μὲν οὐκ ὂν εἶναι κατὰ συμβεβηκός, τὴν ὕλην [ARIST. Ph. 192a.3–5]
10
καὶ τὴν μὲν ἐγγὺς καὶ οὐσίαν εἶναι τὴν ὕλην͵ [ARIST. Ph. 192a.5–6]
11
ἡ μὲν γὰρ ὑπομένουσα συναιτία τῇ μορφῇ τῶν γιγνομένων ἐστί,
ὥσπερ μήτηρ: [ARIST. Ph. 192a.13–14]
12
τὸ δὲ ὃ πέφυκεν ἐφίεσθαι καὶ ὀρέγεσθαι αὐτοῦ κατὰ τὴν αὑτοῦ
φύσιν. [ARIST. Ph. 192a.18–19]
13
ἀλλὰ τοῦτ΄ ἔστιν ἡ ὕλη. [ARIST. Ph. 192a.22 ]
5
10
15
20
1...,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53 55,56,57,58,59,60,61,62,63,64,...372
Powered by FlippingBook