Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 48

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. V
296
ab eis sit, veluti videtur de memoria, de somno, de motu anima-
lium, de partibus ad eum motum utilibus, de iuventute et se-
nectute quia iis libellis nulla eorum dogmata commemorat atque
animalium historias, non est ideo verum antiquiores de iis re-
bus non disseruisse. Nam et apud Hippocratem et apud Platonis
Timaeum quaedam horum extant exposita. Historiam vero illi
non conscripserunt quia octingenta auri talenta illis non tradidit
magnus Alexander, neque multa hominum millia iusibus illo-
rum paruere, uti Aristotelicis iussit, qui, quae cognita et obser-
vata ex venatu, aucupio, piscatu, vivariis, armentis, alueariis, pi-
scibus, aviariis haberent Aristoteli scribenda deferrent. Sed illis
non defuisse aviditatem ac studium rerum naturas conscendi, ac
quantum opes eorum sufficerent perquirendi totumque illis tem-
poribus orbem cognitum sapientiae causa peragrandi, ut multis
laboribus ac propriis sumptibus id addiscerent, quod Aristoteli
in otio sedenti alienis et opibus et laboribus allatum est. Quod
Thales, Pythagoras, Empedocles, Anaxagoras, Democritus, [235]
Eudorus, Plato fecerunt omnesque eorum opes effuderunt ut
barbararum (ut Graeci appellabant) gentium sapientiam in Grae-
ciam transportarent unde haberet Aristoteles, quae aliorum in-
ventis adderet, suamque philosophiam augeret eosque authores
locupletissimos eo modo ignorantiae carperet, quo postea pate-
bit.
5
10
15
20
1...,38,39,40,41,42,43,44,45,46,47 49,50,51,52,53,54,55,56,57,58,...372
Powered by FlippingBook