Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 46

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. V
294
20
10
5
De piscibus quoque philosophatos fuisse ca. 5. recenset:
98
Sunt vero quidam, qui dicunt omnes pisces esse feminas praeter squa-
matos,
et quae plura eo capite tum de sexu tum de coitu ac foeta-
tione eorum ex aliorum sententiis narrat. Monstra quoque specu-
lati sunt ut initio 4. capitis:
99
Democritus sane dixit gigni monstra,
quia duo semina incidant.
Oculorum quoque colores in eorum con-
templationem inciderunt, quod testatur libro 5. ca. primo:
100
Exi-
stimare vero glaucos igneos, sicuti Empedocles dicit, nigros vero plus
aquae habere quam ignis.
Similares quoque partes et dissimilares eos cognovisse osten-
dit lib.
Historiae
3. capite 2.:
101
Primum vero de his dicendum tum ob
alia, tum quia priorum aliqui dixerunt non tamen vere dixerunt.
Hos
autem fuisse Syennesin
xix
CypriumMedicum, Diogenem Appol-
loniatem ac Polybium in eo tum sequenti capite narrat. Planta-
rum quoque naturas eos fuisse speculatos tum ex loco ante citato
tum ex primi libri capite primo patet, cum Empedoclis et Anaxa-
gorae et Platonis sententias refert de earum appetitione et sensu
esseque eas animalia asserentium habereque
νοῦν καὶ γνῶσιν
,
mentem ac cognitionem
et respirationem, feminam quoque et ma-
rem inter eas reperiri.
Quibus omnibus Aristoteles tam multis testimoniis luculen-
tissime patuit, multos fuisse ante Aristotelem in terra Graecia,
naturae rerum contemplatores atque scriptores, ab eisque fere
nihil, quod in Aristotelis tractationem venerit non fuisse tracta-
tum: in multisque sibi cum iis convenisse et si quid praeteritum
98
εἰσὶ δέ τινες οἵ φασιν πάντας εἶναι τοὺς ἰχθῦς θήλεις ἔξω τῶν
σελαχῶν.
[ARIST. GA 755b.7–8]
99
Δημόκριτος μὲν οὖν ἔφησε γίνεσθαι τὰ τέρατα διὰ τὸ δύο γονὰς
πίπτειν͵
[ARIST. GA 769b.30–31]
100
τὸ μὲν οὖν ὑπολαμβάνειν τὰ μὲν γλαυκὰ πυρώδη͵ καθάπερ
Ἐμπεδοκλῆς φησι͵ τὰ δὲ μέλανα πλεῖον [μελανόμματα πλείω] ὕδατος
ἔχειν ἢ πυρός͵
[ARIST. GA 779b.15–17]
101
πρῶτον <δὲ> περὶ τούτων λεκτέον͵ ἄλλως τε ἐπειδὴ καὶ τῶν
πρότερον εἰρηκότων τινὲς οὐ καλῶς [οὐκ ἀληθὲς] λέγουσι.
[ARIST. HA
511b.11–13]
xix
corr. ex Lyennesin
15
25
1...,36,37,38,39,40,41,42,43,44,45 47,48,49,50,51,52,53,54,55,56,...372
Powered by FlippingBook