Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 52

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
300
uti commodius fiat, producenda denuo sunt ea capita, quibus
totam eius naturalem philosophiam libris. L. comprehensam
constare diximus. Ea autem sunt haec decem. De principiis, de
communibus accidentibus, de mundo, de caelo, de elementis,
de actione et passione eorum, de vaporibus, de anima, de ani-
malibus, de plantis. Haec deinde sua quoque habent theoremata
minus universalia, quae huc erunt conferenda, ac cum theorema-
tibus eiusdem generis veterum comparanda. Principium ergo a
principiis sumamus.
PRINCIPIA
Principiis ergo Aristoteles 1.
Physico
capite 5. tres assignat
condiciones:
1
Oportet enim principia neque ex se invicem esse, neque
ex aliis, et ex his omnia.
Capite vero 6. addit quartam:
2
Principia
vero semper oportet manere.
Harum condicionum tres in Platonico
Phaedro
sunt, sic enim ibi scriptum est, ubi de anima:
3
Principium
ingenitum, ex principio enim omne genitum gigni, ipsum vero ex nullo.
Dogma idem, quamvis immutatum verbis, nam cum ait
ingeni-
tum
aeternum intelligit. Subdit namque:
4
Cum vero ingenitum sit,
et incorruptibile ipsum necesse est esse.
Quod Aristoteles suo modo
expressit:
Semper manere oportet.
Quod autem principia ex se in-
vicem non gignantur, non est apud Platonem, quia de uno tan-
tum principio loquebatur. Sed nullo negotio intelligi potuit; cum
[236] enim non gignatur, nec ex alio principio, nec ex alia re ulla
gigni, quis non videat? Quintam condicionem, quam addit non
multo post, quod principia sint contraria, ab aliis sese accepisse
ostendit cum ait:
5
Omnes vero contraria principia faciunt.
1
δεῖ γὰρ τὰς ἀρχὰς μήτε ἐξ ἀλλήλων εἶναι, μήτε ἐξ ἄλλων͵ καὶ ἐκ
τούτων πάντα· [ARIST. Ph. 188a.27–28]
2
τὰς δὲ ἀρχὰς ἀεὶ δεῖ μένειν. [ARIST. Ph. 189a.19–20]
3
ἀρχὴ δ’ ἀγένητον. ἐξ ἀρχῆς γὰρ ἀνάγκη πᾶν τὸ γιγνόμενον
γίνεσθαι͵ αὐτὴν δὲ [δ’ ἐκ] μηδὲ ἐξ ἑνός· [PLATO Phdr. 245d]
4
ἐπειδὴ δ’ ἀγένητόν ἐστι͵ καὶ ἀδιάφθορον αὐτὸ ἀνάγκη εἶναι.
[PLATO Phdr. 245d]
5
Πάντες δὲ τἀναντία ἀρχὰς ποιοῦσι. [ARIST. Ph. 188a.19]
5
10
15
20
25
1...,42,43,44,45,46,47,48,49,50,51 53,54,55,56,57,58,59,60,61,62,...372
Powered by FlippingBook