Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 62

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
310
20
suscipientem enim similitudines in se ipsam et veluti effingens efficere
omnia genita. Hanc autem materiam aeternam quidem dixit, non ta-
men immobilem, informem vero per se et infiguratam, suscipientem ta-
men omnem formam.
Et mox:
40
Materia vero feminae et matris.
Quae
utraque Aristoteles, Plato alterum usurpavit, uti etiam:
41
Mate-
riam vero ratiocinio notho, eo quod non secundum rectum intelligit, sed
per analogiam.
Priorem Plato, posteriorem Aristoteles desumpsit,
uti etiam illa superiora, quod compositam substantiam ingredia-
tur et quod sit concausa et quod infigurata; quod etiam una sit,
exprimit Timaeus:
42
Antequam ergo caelum fieret verbo, erant idea
et materia et deus opifex praestantioris.
Quod etiam sit principium
et subiectum contrariis et elementis ita:
43
Principia igitur genera-
torum, ut quidem, subiectum, materia, ut vero ratio formae, species;
genimata vero horum sunt corpora, terra et aqua et aer et ignis.
Quae
omnia Aristoteles usurpavit.
Ocellus quoque Lucanus, qui cum Timaeo Pythagorae fuit
auditor, aliqua horum ipsorum habet libello
De natura
capite 2.:
44
Ubi identitas subiecti.
Tum etiam:
45
In qua autem mundi parte germi-
natio et generatio habent dominatum, tria haec oportet subesse, primum
quidem ad tactum subsidens corpus omnibus in generationem venienti-
bus; hoc autem fuerit omni susceptivum et effictile ipsius generationis.
Deinde mox:
46
Potentia ergo omnia in hoc ante generationem.
Ex quo
loco peripatetici forte, magis quam Aristoteles [238] sumpserunt,
40
ἁ δ΄ ὕλα θήλεός τε καὶ ματέρος. [TI. LOCR. Fragm. 206.6]
41
τὰν δ΄ ὕλαν λογισμῷ νόθῳ {διὰ} τὸ μηδέπω [τῷ μήπω] κατ΄
εὐθυωρίαν νοῆσθαι ἀλλὰ κατ΄ ἀναλογίαν. [TI. LOCR. Fragm. 206.8–9]
42
πρὶν ἂν ὠρανὸν γενέσθαι λόγῳ, ἤστην ἰδέα τε καὶ ὕλα καὶ ὁ θεὸς
δαμιουργὸς τῶ βελτίονος. [TI. LOCR. Fragm. 206.11–12]
43
ἀρχαὶ μὲν ὦν τῶν γεννωμένων ὡς μὲν ὑποκείμενον ἁ ὕλα͵ ὡς δὲ
λόγος μορφᾶς, τὸ εἶδος· ἀπογεννάματα δὲ τουτέων ἐστὶ τὰ σώματα͵ γᾶ
τε καὶ ὕδωρ, ἀήρ τε καὶ πῦρ. [TI. LOCR. Fragm. 215.13–15]
44
ὅπου ταὐτότης τοῦ ὑποκειμένου. [OCELL. Univ. nat. 2.1]
45
ἐν ᾧ δὲ μέρει τοῦ κόσμου φύσις τε καὶ γένεσις ἔχουσι τὴν
δυναστείαν͵ τρία δεῖ ταῦτα ὑπεῖναι· πρῶτον μὲν τὸ πρὸς ἁφὴν
ὑφιζόμενον σῶμα πᾶσι τοῖς εἰς γένεσιν ἐρχομένοις· τοῦτο δ΄ ἂν εἴη
πανδεχὲς καὶ ἐκμαγεῖον αὐτῆς τῆς γενέσεως͵ [OCELL. Univ. nat. 2.3]
46
δυνάμει οὖν πάντα ἐν τούτῳ πρὸ τῆς γενέσεως. [OCELL. Univ.
nat. 2.3]
5
10
15
1...,52,53,54,55,56,57,58,59,60,61 63,64,65,66,67,68,69,70,71,72,...372
Powered by FlippingBook