Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 68

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
316
25
10
5
rum
nullam videtur posuisse. Nullum enim aliud Aristoteles
formarum genus praeter duo novit, abstractas scilicet formas,
Deum et motrices caelorum substantias et naturales formas cor-
ruptibiles, sic enim fine primi
Physici
scribit:
56
De principio autem
secundum formam, utrum unum vel multa, et quod et quae sint exacte
determinare est primae philosophiae munus. Quare in illud tempus
reponatur. De naturalibus vero et corruptibilibus formis in posterius
demonstrandis dicemus.
Quae naturales formae, cum sine numero sint, et materia sit
una, non sunt illi proportione respondentes neque, cum sint cor-
ruptibiles, inter principia sunt recipiendae; quae principia opor-
teat semper manere ex quarta principiorum condicione:
ἀεὶ δεῖ
μένειν
. Deum vero, quem hisce verbis, secundum formam prin-
cipium vocat; docet in prima philosophia, nihil cum materia ne-
gotii habere, nihil etiam in mundum agere, praeterquam, quod
ut bonum et finis, causa est, caelestis primi motus. At Timaeus
formalem causam materiae universali concausam et aequalem
ponit:
57
Antequam ergo caelum fieret verbo, erant idea et materia
[239]
et Deus opifex melioris.
Tres ergo hic sunt mundi causae: materia-
lis, formalis et efficiens. In his vero:
58
Omnia vero simul, ideam,
materiam, sensibileque, veluti proles horum
: materialis ac formalis
causae compositum omne, quod sensibile est. Hoc autem corpus
ipsum mundi est.
Quam formalem mundi causam non modo non est Aristo-
teles a veteribus mutuatus, quam Plato, Pythagorei, Aegyptii et
Chaldaei coluerunt, sed etiam sprevit et multis in locis est in-
sectatus hostiliter. Nec tamen ipse aliam adinvenit. – Nec enim
natura illa, quam dixit esse principium quoddam et causam ip-
56
περὶ δὲ τῆς κατὰ τὸ εἶδος ἀρχῆς͵ πότερον μία ἢ πολλαὶ καὶ τις
ἢ τίνες εἰσι δι΄ ἀκριβείας τῆς πρώτης φιλοσοφίας ἔργον ἐστὶ διορίσαι
[διορίσασθαι]͵ ὥστε εἰς ἐκεῖνον τὸν καιρὸν ἀποκείσθω. περὶ δὲ τῶν
φυσικῶν καὶ φθαρτῶν εἰδῶν ἐν τοῖς ὕστερον δεικνυμένοις ἐροῦμεν.
[ARIST. Ph. 192a.34–b.2]
57
πρὶν ὦν [ἂν] ὠρανὸν γενέσθαι λόγῳ ἤστην ἰδέα τε καὶ ὕλα καὶ ὁ
θεὸς δημιουργὸς τοῦ βελτίονος. [TI. LOCR. Fragm. 206.11–12]
58
τὰ δὲ σύμπαντα {τρία}, ἰδέαν͵ ὕλαν͵ αἰσθητὸν τὸ οἷον ἔγγονον
τουτέων. [TI. LOCR. Fragm. 205.9–10]
15
20
1...,58,59,60,61,62,63,64,65,66,67 69,70,71,72,73,74,75,76,77,78,...372
Powered by FlippingBook