Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 66

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
314
materiam primo turpium datricem omnium.
Quod quidem sense-
runt etiam Hesiodus et Anaxagoras et quicunque alii vel poetae
vel philosophi chaos introduxerunt.
Zoroaster vero Lino etiam plusquam DCCC annis vetustior
malam quoque vocavit:
52
Et malae materiae germina.
Unde videa-
tur deductum illud Aristotelicum ultimo cap. 1.
Physici
:
53
Ad ma-
leficam eius qualitatem.
, etiamsi de privatione materiae coniuncta
id dicatur. Relinquitur ergo omnia quae ab Aristotele materiae
sunt attributa, fuisse antiquiorum, praeter definitionem. Et quod
sit per accidens non ens, et quod sit prope substantia et quod di-
vinum appetat. Hoc tamen potuit ex Platone desumere cum ait:
54
Participans pauperrime quadam tenus intelligibili,
quod est divinum.
Potuit etiam ex fabula Peniae
viii
et Pori, quae est in
Symposio
,
desumi. Quod vero sit prope substantia est ex Timaeo Locro:
55
Universa, ideam, materiam sensibileque, veluti germen horum.
Nam
si hoc tertium sensibile est Aristoteli substantia, etiam materia,
quae prope illud est, prope substantiam est: imo substantia que-
madmodum ipse quoque multis appellat locis. Quod autem sit
ens per accidens, ex eo forte Ocelli est deductum, quod sit omnia
potentia et in ea sint omnia potentia, quae cum ad actum sunt
deducta, iam sunt entia per se. Ita ergo apparet Aristotelem in
materia ipsa in materiae omnibus condicionibus atque attributis
cum antiquis consentire, nullamque inter eos discordiam esse.
FORMA
Sed formam universalem, quae huic universalissima tertiae
coniuncta, universum hunc mundum efficeret
veluti germen ho-
52
καὶ τὰ κακῆς ὕλης βλαστήματα [ORAC.CHALD. Fragm. 88.2]
53
πρὸς τὸ κακοποιὸν αὐτῆς [ARIST. Ph. 192a.15]
54
μεταλαμβάνον δὲ ἀπορώτατά πη τοῦ νοητοῦ [PLATO Tim.
51a–b]
55
τὰ δὲ σύμπαντα {τρία}, ἰδέαν͵ ὕλαν͵ αἰσθητὸν τὸ οἷον ἔγγονον
τουτέων. [TI. LOCR. Fragm. 205.9–10]
viii
corr. ex Paniae
5
10
15
20
25
1...,56,57,58,59,60,61,62,63,64,65 67,68,69,70,71,72,73,74,75,76,...372
Powered by FlippingBook