Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 74

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
322
[240] Quod vero Ocellus de duobus his corporum generi-
bus, alio agente, alio patiente docuit, Aristoteles 1.
Meteoro
, cap.
2., integrum dogma ita expressit:
63
Itaque accidentium circa ipsa,
ignem et terram et quae his vicina in materiae specie generatorum, cau-
sas oportet putare: subiectum enim et patiens hoc vocamus modo. Id
vero quod ita est causa, ut unde motus principium, potentiam semper
motorum est causandum.
Quod autem Ocellus per isthmum Lunae
significavit continuationem inferiorum corporum ad caelestia,
vocavitque haec gubernantia, illa gubernata, Aristoteles ita est
interpretatus:
64
Est vero necessario continuus quodam modo rite su-
peris lationibus ita, ut omnis eius potestas gubernetur inde.
Guberna-
tionis nomine usus alia mutavit. Et quod Ocellus, obliquitatem
poli Zodiaci Aristoteles 2.
De
ortu
cap. 10
65
secundum obliquum
circulum
dixit. Et quod Ocellus
accessus et recessus
66
Aristoteles
προσιέναι καὶ ἀπιέναι vertit,
accedere
et
recedere
. Et quod ille cap.
4.:
67
Singula adimplevit Deus
incessabilem efficiens et continuam ge-
nerationem
, Aristoteles paucis mutatis eadem scripsit:
68
Complevit
universum, Deus continuam efficiens generationem
.
Sed et mundi aeternitatem, eumque nec genitum nec corrum-
pi posse et ex his quos adduximus locis et ex toto illius primo
capite apertissime excepit, quod alibi latius explicabitur. Haec
itaque de agente generationem universali causa, Ocelli ac Aristo-
telis dogmata inter se conformia sunt.
63
ὥστε τῶν συμβαινόντων περὶ αὐτὰ πῦρ μὲν καὶ γῆν καὶ τὰ
συγγενῆ [συνεγγῆ] τούτοις ὡς ἐν ὕλης εἴδει τῶν γινομένων αἴτια χρὴ
νομίζειν. τὸ γὰρ ὑποκείμενον καὶ πάσχον τοῦτον προσαγορεύομεν τὸν
τρόπον͵ τὸ δ΄ οὕτως αἴτιον ὡς ὅθεν ἡ τῆς κινήσεως ἀρχή͵ τὴν τῶν ἀεὶ
κινουμένων αἰτιατέον δύναμιν. [ARIST. Mete. 339a.27–32]
64
ἔστιν δ΄ ἐξ ἀνάγκης συνεχὴς <πῶς> οὗτος ταῖς ἄνω<θεν> φοραῖς͵
ὥστε πᾶσαν αὐτοῦ τὴν δύναμιν κυβερνᾶσθαι ἐκεῖθεν· [ARIST. Mete.
339a.21–23]
65
κατὰ τὸν λοξὸν κύκλον· [ARIST. GC 336a.32]
66
προσόδους καὶ ἀφόδους, [OCELL. Univ. nat. 2.22]
67
καθ’ ἕκαστον ἀνεπλήρωσεν ὁ θεός͵ ἀκατάληκτον (corr. ex
ἀκατάληπτον) ποιήσας καὶ συνεχῆ {ταύτην} τὴν γένεσιν. [OCELL.
Univ. nat. 4.2]
68
συνεπλήρωσε τὸ ὅλον ὁ θεός͵ ἐνδελεχῆ [ἐντελεχῆ] ποιήσας τὴν
γένεσιν. [ARIST. GC 336b.31–32]
5
10
15
20
1...,64,65,66,67,68,69,70,71,72,73 75,76,77,78,79,80,81,82,83,84,...372
Powered by FlippingBook