Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 72

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
320
per mobilem. Est enim isthmus immortalitatis et generationis cursus
circa lunam. Nam omne quod supra hanc et in ea Deorum continet
genus, sub luna vero litis et naturae.
Et versus capitis finem magis
etiam explicat:
61
Cum ergo interitu careat mundus et ingenitus sit, ac
nec initium generationis accepit, nec finem unquam accipiet, oportet et
agens in alio generationem et generans in seipso subesse sibi invicem,
atque agens in alio generationem totum id est, quod supra lunam est.
Prope vero magis Sol per accessus et recessus mutans aerem continue
ad rationem frigoris et caloris, cui consequitur terram etiam mutari
et omnia, quae in terra, recte etiam habet obliquitas poli Zodiaci ad
lationem Solis. Causa enim etiam haec est generationis; universaliter
vero mundi dispositio in qua est hoc quidem agens, hoc vero patiens.
Quod igitur in alio generat est id, quod supra lunam, quod vero in se,
est id quod sub luna. Quod vero ex utrisque ipsorum, ex semper cur-
rente divino et semper mutante genito, mundus sane est.
Fine autem
3. capitis:
62
De toto ergo et universo, ad haec etiam de generatione et
corruptione, quae in ipso sit, quod ita habet et habebit per omne aevum,
hoc sane semper mobili natura existente, illa vero semper patibili et
hac quidem semper gubernante, illa vero semper gubernata, sufficienter
mihi dictum est per haec.
61
ἐπεὶ δ’ ἀνώλεθρος ὁ κόσμος καὶ ἀγένητος καὶ οὔτε ἀρχὴν γενέ-
σεως εἴληφεν, οὔτε τελευτήν ποτε λήψεται͵ δεῖ καὶ τὸ ποιοῦν ἐν ἑτέρῳ
τὴν γένεσιν καὶ τὸ γεννῶν ἐν ἑαυτῷσυνυπεῖναι ἀλλήλοις. τὸμὲνποιοῦν
<ἐν ἑτέρῳ> τὴν γένεσιν, τὸ ὑπεράνω σελήνης ἐστὶ πᾶν. συνεγγὺς δὲ
μᾶλλον ὁ ἥλιος͵ κατά γε τὰς προσόδους καὶ ἀφόδους μεταβάλλων τὸν
ἀέρα συνεχῶς πρὸς λόγον ψύχους καὶ θερμασίας͵ ᾧ συνεπακολουθεῖ
καὶ τὴν γῆν μεταβάλλειν καὶ πάντα τὰ ἐπὶ γῆς· εὖ δ’ ἔχει καὶ ἡ λόξυς
τῶν ζῳδίων τοῦ πόλου πρὸς τὴν τοῦ ἡλίου φοράν·. αἰτία γὰρ καὶ αὕτη
τῆς γενέσεως. καθόλου δ’ ἡ τοῦ παντὸς διακόσμησις ὥστ’ εἶναι ἐν αὐτῇ
τὸ μὲν ποιοῦν, τὸ δὲ πάσχον. τὸ μὲν οὖν ἐν ἑτέρῳ γεννῶν τὸ ὑπεράνω
σελήνης, τὸ δὲ ἐν ἑαυτῷ τὸ ὑποκάτω σελήνης, τὸ δ’ ἐξ ἀμφοτέρων
αὐτῶν͵ τοῦ μὲν ἀεὶ θέοντος θείου, τοῦ δὲ ἀεὶ μεταβάλλοντος γενητοῦ͵
κόσμος ἄρα ἐστί. [OCELL. Univ. Nat. 2.22–23]
62
περὶ μὲν τοῦ ὅλου καὶ παντός͵ ἔτι δὲ καὶ γενέσεως καὶ φθορᾶς
τῆς ἐν αὐτῷ γενομένης ὡς οὕτως ἔχει καὶ ἕξει τὸν ἅπαντα αἰῶνα͵
τῆς μὲν ἀεικινήτου φύσεως οὔσης, τῆς δ’ ἀεὶ παθοῦς καὶ τῆς μὲν ἀεὶ
κυβερνώσης, τῆς δ’ ἀεὶ κυβερνωμένης͵ ἱκανῶς μοι εἴρηται διὰ τούτων.
[OCELL. Univ. nat. 3.5]
5
10
15
20
1...,62,63,64,65,66,67,68,69,70,71 73,74,75,76,77,78,79,80,81,82,...372
Powered by FlippingBook