Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 82

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
330
5
magis vero simile est caelum factum esse a tali causa, si factum est,
et esse ob talem causam magis quam animalia mortalia.
Causamque
reddens subdit:
85
Namque ordinatum et terminatum multo magis ap-
paret in caelistibus, quam circa nos.
Et in hanc sententiam aliqua
locutus adnectit:
86
Itaque est clarum, quod est aliquid tale, quod sane
etiam vocamus naturam.
Quam mox ait:
87
Principium enim natura
magis quam materia.
– universalis scilicet ea, quae pro principio,
semper manente ponitur. De hac eadem natura locutus est, libro
De mundo
cap. 5. potentiam eam ibi vocans:
88
Et universum caelum
exornavit una per omnia penetrans potentia ex incommiscibilibus et
alienis, aere et terra et igne et aqua universum mundum fabrefaciens.
De qua non multo antea intellexerat in his verbis:
89
Videtur et ars
naturam imitari.
Quam ipsam intellexit cum ait:
Deus et natura
nihil frustra facit.
Eamque non sociam, uti ex hac litera, sed instrumentum Dei
facit eiusdem libri capite 6. cum ait de Deo loquens:
90
Venerabi-
lius et decentius ipsum quidem in suprema regione stabilem potentiam
vero per universum mundum penetrantem, Solem movere et Lunam et
omne
[242]
caelum circumagere et causam fieri iis, quae in terra sunt
salutis.
Potentiam hic vocans, quam priore loco et potentiam et
naturam appellavit pro eodem vero sumpsisse – illa penetratio
per omnia utrique attributa, et caeli et universi efficientia. Quod
autem pro instrumento hac potentia utatur Deus eodem capite 6.
85
τὸ γοῦν [γὰρ] τεταγμένον καὶ ὡρισμένον πολὺ μᾶλλον φαίνεται
ἐν τοῖς οὐρανίοις ἢ περὶ ἡμᾶς͵ [ARIST. PA 641b.18–19]
86
ὥστε εἶναι φανερὸν ὅτι ἔστι τι τοιοῦτον͵ ὃ δὴ καὶ καλοῦμεν
φύσιν. [ARIST.
PA
641b.25–26]
87
ἀρχὴ γὰρ ἡ φύσις μᾶλλον τῆς ὕλης. [ARIST. PA 642a.17]
88
καὶ τὸν ὅλον οὐρανὸν διεκόσμησε μία ἡ διὰ πάντων διήκουσα
δύναμις͵ ἐκ τῶν ἀμίκτων καὶ ἑτεροίων͵ ἀέρος τε καὶ γῆς καὶ πυρὸς καὶ
ὕδατος͵ τὸν σύμπαντα κόσμον δημιουργήσασα. [ARIST. Mu. 396b.28–31]
89
ἔοικε δὲ καὶ ἡ τέχνη τὴν φύσιν μιμουμένη. [ARIST. Mu. 396b.11–12]
90
σεμνότερον δὲ καὶ πρεπωδέστερον αὐτὸν μὲν ἐπὶ τῆς ἀνωτάτω
χώρας ἱδρῦσθαι͵ τὴν δὲ δύναμιν διὰ τοῦ σύμπαντος κόσμου διήκουσαν,
ἥλιον δὲ κινεῖν καὶ σελήνην, καὶ τὸν πάντα οὐρανὸν περιάγειν αἴτιον
δὲ γίνεσθαι τοῖς ἐπὶ τῆς γῆς σωτηρίας. [ARIST. Mu. 398b.6–10]
10
15
20
1...,72,73,74,75,76,77,78,79,80,81 83,84,85,86,87,88,89,90,91,92,...372
Powered by FlippingBook