Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 88

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
336
VII.
Haec autem esse contraria ipsa, vel intermedia.
VIII.
Generationem fieri in substantiam, corruptionem in non
ens, fierique
ἐξαίφνης
x
,
momento
.
IX.
Generationes et corruptiones non esse motus, sed muta-
tiones.
[243] X. Motus esse tres: quanti, qualis et in loco.
XI.
In reliquis praedicamentis non esse.
XII.
Quietem contrariam esse motui.
XIII.
Omnem motum esse unum, vel genere, vel specie, vel
numero; atque hunc esse continuum, illos contiguos.
XIIII. Motum esse contrarium motui, quando alter fit ex con-
trario in contrarium et alter ex hoc contrario in illud con-
trarium.
XV.
Motum alium esse secundum naturam, alium praeter
naturam.
XVI.
Ita quoque esse quietem.
XVII. Nihil moveri in instanti aut quiescere sed in tempore.
XVIII. Motum esse divisibilem secundum tempus et secundum
partes eius, quod movetur.
XIX.
Omne quod movetur necessario motu
xi
esse prius.
XX.
In finito tempore non posse infinitum motum fieri nec
quietem infinitam.
XXI.
Omnem motum sisti in tempore.
XXII. Motum alium tardum esse, alium velocem.
XXIII. Impassibile non posse moveri.
Haec 1. et 2. librorum
De motu
theoremata. Tertii vero haec alia:
XXIIII. Motum esse infinitum.
XXV. Quaedam aliquando moveri, aliquando quiescere, alia
semper moveri, alia semper quiescere.
XXVI. Omne quod movetur, vel a se ipso, vel ab alio movetur.
XXVII. Omne quod movetur, vel natura, vel violenter.
x
corr. ex ἐξεφνῆς
xi
corr. ex motum
10
15
20
25
30
5
1...,78,79,80,81,82,83,84,85,86,87 89,90,91,92,93,94,95,96,97,98,...372
Powered by FlippingBook