Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 90

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
338
XXVIII. Quod ab alio movetur vel a primo vel a pluribus.
XXVIIII. Primum movens esse immobile per se et per accidens.
XXX.
Lationem esse primum motum.
XXXI.
Circularem motum esse infinitum.
XXXII. Circularem motum esse omnium primum.
XXXIII. Circularem motum esse aeternum.
Haec sunt trium De motu librorum ac tertii
Physici
theore-
mata, in quae videtur sane Aristoteles, omnes ingenii sui atque
acuminis vires effudisse. E quibus videamus an aliqua fuerint a
veteribus vel tradita vel tractata anque in eis convenerint.
Sane multam fuisse de motu factam mentionem a Platone, a
Pythagoreis, a physicis, ipsius Aristotelis testimoniis multis, satis
est apertum. Sed depromamus ex iis particulatim si quae possu-
mus congruentia. In
Parmenide
Plato duo motus summa genera
statuit: lationem atque alterationem:
96
Quod movetur vel feratur vel
alteretur – hi enim soli motus.
Lationem mox partitur:
97
Quod si fera-
tur unum, vel in eodem circumferatur circulo, vel mutat regionem aliam
ex alia.
Quae omnia Aristoteles recepit, ut etiam in circulari motu
medium requiri, quod asseruerat Plato:
98
Nonne circulo si moveatur
super medio incedere necesse est.
Quam rem in
Thaeteto
etiam repetit.
Quod item sit generatio et corruptio, eodem
Parmenide
explicat:
99
Substantiam recipere, nonne generari vocas? Ego sane. Secedere autem a
substantia nonne perire?
Aristotelicumprorsus 10.
Legum
libro motus
genera constituit, hac sane methodo pulcherrima: [244] (Quae sic
96
ὅτι κινούμενον δὲ ἢ φέροιτο ἢ ἀλλοιοῖτο ἄν, αὗται γὰρ μόναι
κινήσεις. [PLATO Prm. 138b8–c1]
97
καὶ μὴν εἰ φέροιτο τὸ ἕν͵ ἤτοι ἐν τῷ αὐτῷ ἂν περιφέροιτο κύκλῳ
ἢ μεταλλάττοι χώραν ἑτέραν ἐξ ἑτέρας. [PLATO Prm. 138c4–6]
98
οὐκοῦν κύκλῳ μὲν [ἂν] περιφερόμενον, ἐπὶ μέσου βεβηκέναι
ἀνάγκη. [PLATO Prm. 138c6–7]
99
τὸ δὴ οὐσίας μεταλαμβάνειν ἆρα γε οὐ γίνεσθαι καλεῖς; ἔγωγε.
τὸ δὲ ἀπαλλάττεσθαι οὐσίας ἆρα [ἄρ] οὐκ ἀπόλλυσθαι; [PLATO Prm.
156a4–6]
5
10
15
20
1...,80,81,82,83,84,85,86,87,88,89 91,92,93,94,95,96,97,98,99,100,...372
Powered by FlippingBook