Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 84

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VI
332
dixerat:
91
Potentia vero utens infractili per quam etiam iis, quae procul
videntur esse dominatur.
Quod autem haec potentia ac natura et
instrumentum sit videtur clarius cap. 4. expressisse.
SPIRITUS
92
Dicitur vero etiam ea aliter spiritus, quae in plantis et animali-
bus et per omnia penetrans animata et prolifica essentia, de qua dicere
non est nunc necesse.
Hic autem spiritus est, in quo Hermes loco
iam allato ait esse animam et spiritum in corpore. Et forte hic
est ille spiritus, qui apud Mosem ferebatur super aquas. Et qui
apud Virgilium spiritus intus alit. Hic ergo spiritus mea quidem
sententia, ex multis allatis conformibus inter se Aristotelis dictis,
est natura illa Aristotelica, quae nihil unquam frustra facit, quae
semper ad aliquid operatur ac melius semper efficit, universa-
lis materiae contraposita. Quae sane sententia, eo magis mihi
arridet, quod neminem adhuc sciamus peripareticum, quamuis
magnum, potuisse certi aliquid ex Aristotelis verbis de natura
hac afferre, quanquam non parum Alexander in ea inquirenda
laboraverit. Ea, si sit Aristotelis natura, Hermetis ac Mosis iam
natura et spiritus est cumque iis consentit.
FORTUNA. CASUS
Nec minus est cum veteribus concors in causis ac principiis
per accidens quae appellantur. Namque casus et fortunae eadem
est apud Hippocratem significatio libro
De morbis
1., ut casus sit,
cum praeter intentionem cuiusquam in rebus naturae aliquid ac-
cidit. Fortuna vero cum in actionibus humanis idem evenit. Ait
91
ἀλλὰ δυνάμει χρώμενος ἀτρύτῳ, δι΄ ἧς καὶ τῶνπόῤῥωδοκούντων
εἶναι περιγίγνεται. [ARIST. Mu. 397b.23–24]
92
λέγεται δὲ καὶ ἑτέρως πνεῦμα ἥ τε ἐν φυτοῖς καὶ ζῴοις καὶ διὰ
πάντων διήκουσα ἔμψυχός τε καὶ γόνιμος οὐσία͵ περὶ ἧς λέγειν νῦν
οὐκ ἀναγκαῖον. [ARIST. Mu. 394b.9–12]
5
10
15
20
25
1...,74,75,76,77,78,79,80,81,82,83 85,86,87,88,89,90,91,92,93,94,...372
Powered by FlippingBook