Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 50

298
[235]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI II LIBER VI
Qui physicorum dogmatum concordiam continet.
Centum ac 14 superiore libro ex libris Aristotelis attulimus
loca, quibus ipse antiquiorum physiologorum dogmata ac sen-
tentias de rebus natura constantibus, ostendit, apertissimemultos
ante se rerum naturas fuisse contemplatos; neque sese reperto-
rem naturalis scientiae usquam aut asseruit aut ostentavit. Quae
omnia loca, cum Averroes
i
vidisset, ac commentariis illustrare,
vel epitome perstringere esset conatus. Mirari quis non magno-
pere debeat, tantum Aristotelicum in eam assertionem incidisse,
quae Aristoteli huiusce philosophiae inventionem ascriberet?
Quaeque tot Aristotelis ipsius patentissimis locis nullo negotio
refelleretur? Adeo maxima quoque ingenia, vel amore nimio, vel
odio eo traducuntur non raro, ut quavis potius re quam veritate,
quam tamen sequi videri velint, se duci appareat non vereantur.
Quantus Aristotelis laudator Averroes
ii
fuerit, multis locis suo-
rum commentatorum apparet, quantum a veritate in iis laudibus
physica hac, quam modo tractamus, parte sit digressus, praece-
denti ostendimus libro ac praesenti non minus ostendemus, dum
reliquum, quod huiusce physici negotii esse videtur ea, qua so-
lemus diligentia persequimur. Non enim satis esse nostro labori
factum nobis videtur, omnia naturalis philosophiae theoremata,
a veteribus antequam ab Aristotele fuisse tractata ostendisse, nisi
etiam, an ipse in iis omnibus theorematibus, ab illis iisdem viris,
quos librorum naturalium plusquam CXXV. capitibus, locis au-
tem plusquam CCCCL. iugiter est insectatus, in suam hanc rem
aliquid transtulerit, cum iisque concors esse voluerit. Id autem,
i
corr. ex Averrois
ii
corr. ex Averrois
5
10
15
20
25
1...,40,41,42,43,44,45,46,47,48,49 51,52,53,54,55,56,57,58,59,60,...372
Powered by FlippingBook