Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 254

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
502
similitudinem expressionem esse, sed usum
; rationem eius rei red-
dit:
28
Ille enim usus ut apparet et simili et dissimili manifestat.
Itidem
aliud:
29
Quandoquidem manifestant et similes et dissimiles literae
usum et pactum adeptae.
Opposuit quoque sese Platoni hac alia in re, quod Plato di-
cat:
30
Nomen sane docens est instrumentum et iudicans essentiam.
Aristoteles autem instrumentum esse negat capite 4.:
31
Est qui-
dem sermo omnis significativus, non ut organum, sed ut dictum est,
ex composito.
Sed de oppositionibus atque aliis omnibus sequenti
tomo copiose disceptabitur.
Illud quoque quod ait Aristoteles sermonem ex nomine et
verbo fieri, verbumque actionem significare, Platonis est in
Sophi-
sta
:
32
Non ergo ex nominibus solis continue prolatis est sermo, neque
rursus verbis sine nominibus prolatis.
Et ante paululum:
33
Illam quae
est de actionibus declaratio, verbum dicimus.
De nomine itidem:
34
In
iis ergo, qui ea ipsa agunt, signum positum vocis, nomen est.
Tum vero quod Aristoteles ait saepe, alia per se dici, alia ad
aliud, ex eodem est
Sophista
:
35
Sed puto te concedere entium, alia
quidem ipsa per se ipsa, alia autem ad alia semper dici.
28
ἐκεῖνο γὰρ τὸ ἔθος ͵ ὡς ἔοικε͵ καὶ ὁμοίῳ καὶ ἀνομοίῳ δηλοῖ. [PLA-
TO Cra. 435b]
29
ἐπειδή γε δηλοῖ καὶ τὰ ὅμοια καὶ τὰ ἀνόμοια γράμματα͵ ἔθους τε
καὶ συνθήκης τυχόντα. [PLATO Cra. 435a]
30
ὄνομα {δὴ} ἄρα διδασκαλικόν {τί} ἐστιν ὄργανον καὶ διακριτικὸν
τῆς οὐσίας. [PLATO Cra. 388b–c]
31
ἔστι δὲ λόγος μὲν ἅπας σημαντικὸς οὐχ' ὡς ὄργανον δὲ ἀλλ΄
ὥσπερ εἴρηται κατὰ συνθήκην. [ARIST. Int. 16b.33–17a.2]
32
οὐκοῦν ἐξ ὀνομάτων μὲν μόνων συνεχῶς λεγομένων οὐκ ἔστι
ποτὲ λόγος͵ οὐδ΄ αὖ ῥημάτων χωρὶς ὀνομάτων λεχθέντων. [PLATO
Sph. 262a]
33
τὸ μὲν ἐπὶ ταῖς πράξεσιν ὂν δήλωμα, ῥῆμά που λέγομεν. [PLATO
Sph. 262a]
34
τὸ δέ γε ἐπ΄ αὐτοῖς τοῖς ἐκείνα πράττουσι σημεῖον τῆς φωνῆς
ἐπιτεθὲν ὄνομα. [PLATO Sph. 262a]
35
ἀλλ΄ οἶμαί σε συγχωρεῖν, τῶν ὄντων, τὰ μὲν αὐτὰ καθ΄ αὑτά͵ τὰ
δὲ πρὸς ἄλλα ἀεὶ λέγεσθαι. [PLATO Sph. 255c]
5
10
15
1...,244,245,246,247,248,249,250,251,252,253 255,256,257,258,259,260,261,262,263,264,...372
Powered by FlippingBook