Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 258

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
506
15
10
5
differentias, quotcunque in speciebus iacent, rursus omnifarias
ii
dis-
similitudines, quando in multitudinibus conspecta fuerint, non posse
aegre perspicientem cessare, antequam omnia propria intra unam simi-
litudinem coercens generis alicuius substantia circumvallet.
Propositionum quoque contradicentium exemplum sumpsit
Aristoteles ex
Parmenide
:
42
Quae nam fuerit haec suppositio, si unum
non est? Num quid differt ab hac? Si non unum non est? Differt sane.
Differt tantum, vel etiam totum contrarium est dicere? Si non unum
non est: ab hoc unum non est.
Illa quoque 3.
Analytici
capite 20. universale esse in singu-
laribus:
43
Praeterea, si universale non est quid, praeter singularia.
In
Symposio fuerat Platonis:
Atque, si oportet sequi quod in forma est
pulchrum, multa amentia est unum atque idem non putare eam, quae in
omnibus corporibus est pulchritudinem.
44
Et illud 1.
Analytici
capite
33.:
45
Oportet enim omne verum ipsum sibi ipsi concordans esse pror-
sus.
Plato in
Alcibiade
1. ita:
46
Nonne scientes concordare sibi invicem
et non dissentire?
Oportet scilicet. Et postea:
47
Sufficiens vero tibi
signum sit, quod nesciant, neque idonei doctores sint horum, quando
nihil concordat sibi in iis.
Illud prorsus est, quod Aristoteli usurpa-
42
τίς {οὖν} ἂν εἴη αὕτη ἡ ὑπόθεσις͵ εἰ ἓν μὴ ἔστι; ἆρά τι διαφέρει
τῆσδε͵ εἰ μὴ ἓν μὴ ἔστι; Διαφέρει μέντοι. διαφέρει μόνον͵ ἢ καὶ πᾶν
τοὐναντίον ἐστὶν εἰπεῖν, εἰ μὴ ἓν μὴ ἔστι τοῦ {εἰ} ἓν μὴ ἔστι. [PLATO
Prm. 160b–c]
43
ἔτι εἰ τὸ μὲν καθόλου μὴ ἔστι τι παρὰ τὰ καθ’ ἕκαστα. [ARIST.
APo. 85a.31]
44
καὶ εἰ δεῖ διώκειν τὸ ἐπ΄ εἴδει καλόν͵ πολλὴ ἄνοια μὴ οὐχ’ ἕν τε
καὶ ταυτὸν ἡγεῖσθαι τὸ ἐπ’ πᾶσιν τοῖς σώμασι κάλλος. [PLATO Smp.
210b]
45
δεῖ γὰρ πᾶν τὸ ἀληθὲς αὐτὸ ἑαυτῷ ὁμολογούμενον εἶναι πάντῃ.
[ARIST. APr. 47a.8–9]
46
οὐκοῦν τοὺς εἰδότας ὁμολογεῖν τε ἀλλήλοις καὶ μὴ διαφέρεσθαι;
[PLATO Alc.1 111b]
47
ἱκανόν τε σοὶ τεκμήριον, ὅτι οὐκ ἐπίστανται, οὐδὲ κρήγυοι
διδάσκαλοί εἰσι τούτων ἐπειδὴ οὐδὲν ὁμολογοῦσιν ἑαυτοῖς περὶ αὐτῶν.
[PLATO Alc.1 111d–e]
ii
corr. ex omnifariam
1...,248,249,250,251,252,253,254,255,256,257 259,260,261,262,263,264,265,266,267,268,...372
Powered by FlippingBook