Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 266

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
514
10
Visum quoque praestantissimum sensuum esse, quia maxi-
me ad sciendum conferat Platonis in Timaeo fuerat antea:
66
Visio
sane ex mea sententia causa maximae utilitatis facta est nobis, quia cum
praesentes sermones de universo dicantur, nullus sane dictus esset iis,
qui neque astra neque solem neque caelum vidissent, nunc autem dies
et nox visae et menses et annorum circuitus, machinati sunt numerum
et temporis notionem et de universa natura inquisitionem dederunt, ex
quibus acquisivimus philosophiae genus, quo maius bonum nec venit
nec veniet unquam mortali generi largitum a Diis.
Eiusdem libri 2. capite Aristoteles habet ob admirationem
homines coepisse philosophari. Id ante Plato in
Theaeteto
:
67
Nam
philosophi maxime haec passio est admirari, non enim aliud principium
philosophiae quam hoc.
Illud quoque seu Aristotelis seu Pasicratis Rhodii libello,
qui minus a. inscribitur:
68
Recte habet etiam philosophiam vocare
scientiam veritatis contemplatricem,
tum mox:
69
Nescimus autem
verum absque causa.
Platonis utraque sunt, alterum in
Phae-
done
, sub persona philosophorum:
70
Ne forte non assequamur
sufficienter quod appetimus, dicimus autem id esse ipsum verum.
Eadem sententia est
Reip
. 5: [278]
Hosce ergo cunctos et alios ta-
lium quorudam mathematicos et eos, qui artifices sunt, philosophos
dicemus? Nullo modo, inquam, sed similes philosophis, veros vero,
inquit, quosnam dicis? Eos, qui veritatem, inquam ego, amant con-
66
ὄψις δὴ κατὰ τὸν ἐμὸν λόγον αἰτία τῆς μεγίστης ὠφελείας
γέγονεν ἡμῖν͵ ὅτι τῶν νῦν λόγων περὶ τοῦ παντὸς λεγομένων, οὐδεὶς ἄν
ποτ' ἐῤῥήθη μήτ’ ἄστρα μήτ’ ἥλιον, μήτ' οὐρανὸν ἰδόντων, νῦν δ΄ ἡμέρα
γε καὶ νὺξ ὀφθεῖσα, μῆνές τε καὶ ἐνιαυτῶν περίοδοι μεμηχάνηνται μὲν
ἀριθμόν. χρόνου δ’ ἔννοιαν περί τε τῆς τοῦ παντὸς φύσεως ζήτησιν
ἔδοσαν, ἐξ ὧν ἐπορισάμεθα φιλοσοφίας γένος͵ οὗ μεῖζον ἀγαθὸν οὐτ΄
ἦλθεν, οὐτ΄ ἥξει ποτὲ τῷ θνητῷ γένει δωρηθὲν ἐκ θεῶν. [PLATO Ti.
47a–b]
67
μάλα γὰρ φιλοσόφου τοῦτο τὸ πάθος͵ τὸ θαυμάζειν, οὐ γὰρ
ἄλλη ἀρχὴ φιλοσοφίας ἢ αὕτη. [PLATO Tht. 155d]
68
ὀρθῶς δ΄ ἔχει καὶ τὸ καλέσαι τὴν φιλοσοφίαν ἐπιστήμην τῆς
ἀληθείας θεωρητικήν. [ARIST. Metaph. 993b.19–20]
69
οὐκ ἴσμεν δὲ τὸ ἀληθὲς ἄνευ τῆς αἰτίας. [ARIST. Metaph. 993b.23–24]
70
οὐ μήποτε κτησόμεθα ἱκανῶς οὗ ἐπιθυμοῦμεν, φαμὲν δὲ τοῦτο
εἶναι τὸ ἀληθές. [PLATO Phd. 66b]
5
15
20
1...,256,257,258,259,260,261,262,263,264,265 267,268,269,270,271,272,273,274,275,276,...372
Powered by FlippingBook