Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 274

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
522
sum, unde sane quoque dicunt, o Hermogenes, puram mentem descen-
dere, meteorologi.
De passivo intellectuAristoteles libro
De anima
3. capite 4. ha-
bet:
95
Oportet autem ita, sicuti in tabella, cui nihil inest actu scriptum,
quod quidem accidit in mente.
Ex
Theaeteto
est desumptum quamvis
mutato nomine ἐκμαγείου in γραμματεῖον. Utrumque enim
significat tabellam seu abacum cereum, in quo iis temporibus
scribebatur:
96
Ponas sane mihi, sermonis gratia in animabus nostris.
unam ceream tabellam.
Et mox:
97
Atque in hanc quidquid voluerimus
meminisse, eorum quae viderimus vel audiverimus, vel ipsi cogitaveri-
mus, subdentes
vi
ipsam
vii
sensibus et cogitationibus, ut imprimantur,
tanquam annulorum signa insculpentes.
Quem locum Aristoteles
etiam libro
De memoria
usurpavit:
98
Manifestum sane quod oportet
cogitare tale quiddam, quod fit per sensum in anima et parte corporis
habente ipsum, veluti picturam quandam hanc passionem cuius dici-
mus habitum esse memoriam. Is enim motus qui fit, imprimit veluti
figuram quandam sensationis, veluti sigillantes annulis.
Quae loca, si
conferantur cum antecedentibus et sequentibus, eadem prorsus
sententiis et verbis multis conspicientur, quanquam Aristoteles
sensationum tantum memoriam fieri, non etiam cogitationum,
95
δεῖ δ΄ οὕτως ὥσπερ ἐν γραμματείῳ ᾧ μηδὲν ὑπάρχει ἐντελεχείᾳ
γεγραμμένον, ὅπερ συμβαίνει ἐπὶ τοῦ νοῦ. [ARIST. de An. 429b.31–
430a.2]
96
θὲς δή μοι λόγου ἕνεκα ἐν ταῖς ψυχαῖς ἡμῶν ἓν κήρινον
ἐκμαγεῖον. [PLATO Tht. 191c]
97
καὶ εἰς τοῦτο ὅτι ἂν βουληθῶμεν μνημονεῦσαι ὧν ἂν ἴδωμεν ἢ
ἀκούωμεν ἢ αὐτοὶ ἐννοήσωμεν͵ ὑπέχοντες αὐτὸ ταῖς αἰσθήσεσι καὶ
ἐννοίαις͵ ἀποτυποῦσθαι ὥσπερ δακτυλίων σημεῖα, ἐνσημαινομένους.
[PLATO Tht. 191d]
98
δῆλον γὰρ ὅτι δεῖ νοῆσαι τοιοῦτον τὸ γιγνόμενον διὰ τῆς
αἰσθήσεως ἐν τῇ ψυχῇ καὶ τῷ μορίῳ τοῦ σώματος τῷ ἔχοντι αὐτήν,
οἷον ζωγράφημά τι τὸ πάθος, οὗ φαμὲν τὴν ἕξιν εἶναι μνήμην. ἡ γὰρ
γινομένη κίνησις ἐνσημαίνεται [ἐνσήμαιται] οἷον τύπον τινὰ τοῦ
αἰσθήματος καθάπερ οἱ σφραγιζόμενοι τοῖς δακτυλίοις. [ARIST. Mem.
450a.27–32]
vi
corr. ex subdentem
vii
corr. ex ipsas
5
15
10
20
1...,264,265,266,267,268,269,270,271,272,273 275,276,277,278,279,280,281,282,283,284,...372
Powered by FlippingBook