Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 282

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
530
ministri, qui mente quidem non sunt digni, ut communicent cum aliis
et corporis robur sufficiens habeant ad labores, qui quidem vendentes
corporis usum, honorem hunc precium vocantes, vocantur, ut ego qui-
dem puto, mercenarii.
Nam quod ait eos non esse cum civibus in
communionem asciscendos, quia mente nequaquam, sed corpo-
re valeant, idem est fere ac si diceret, eos servos esse civium; et
illud Aristotelis libri 3. capite 3.:
117
Sed enim laudatur posse impe-
rium exercere et imperium pati et civis probi virtus esse posse imperare
et parere.,
Plato dixerat 1.
Legum
:
118
Non enim haec putantium, ut
apparet esse, educationem, quae facit desideratorem et amatorem, ut
civis fiat perfectus, imperare et imperio parere scientem cum iustitia.
Quod itidem statim in initio
Nicomachiorum
dicitur, omnia
aliquod bonum appetere in
Gorgia
est:
119
Gratia namque alicuius
bonorum omnia nobis visum est agenda esse.
Et mox:
120
Finem esse
omnium actionum bonum: et illius gratia oportere omnia alia agi.
Cum dicit (omnia) includit sane et artes et methodos et actiones
et electiones, quas ille singillatim recensuit, idem in Hipparcho
est:
βούλεσθαι τ’ ἀγαθὰ ἅπαντας καὶ ἀεί
121
Velle bona omnes et
semper.
Et quod eodem
Nicomachio
capite 3. ait:
122
Quisque iudicat
bene ea quae cognoscit et eorum est bonus iudex.
Et in Platonis
Lache-
te
:
123
Scientia namque puto oportere iudicari, sed non turba, id quod
bene iudicatum esse debet.
117
ἀλλὰ μὴν ἐπαινεῖταί γε τὸ δύνασθαι ἄρχειν καὶ ἄρχεσθαι͵ καὶ
πολίτου δοκίμου ἡ ἀρετὴ εἶναι τὸ δύνασθαι καὶ ἄρχειν καὶ ἄρχεσθαι
καλῶς. [ARIST. Pol. 1277a.25–27]
118
οὐγὰρ ταῦταἡγουμένων͵ ὡς ἔοικεν εἶναι παιδείαν […] ποιοῦσαν
ἐπιθυμητήν τε καὶ ἐραστὴν τοῦ πολίτου γενέσθαι τέλεον͵ ἄρχειν τε καὶ
ἄρχεσθαι ἐπιστάμενον μετὰ δίκης. [PLATO Lg. 643e]
119
ἕνεκα γὰρ ποῦ τῶν ἀγαθῶν ἅπαντα ἡμῖν ἔδοξε πρακτέον ἡμῖν.
[PLATO Grg. 499e]
120
τέλος εἶναι ἁπασῶν τῶν πράξεων τὸ ἀγαθόν͵ καὶ ἐκείνου ἕνεκα
δεῖν πάντα τ’ ἄλλα πράττεσθαι. [PLATO Grg. 499e]
121
βούλεσθαι τ’ ἀγαθὰ ἅπαντας καὶ ἀεὶ. [PLATO Hipparch. 227d]
122
ἕκαστος δὲ κρίνει καλῶς ἃ γινώσκει͵ καὶ τούτων ἐστὶν ἀγαθὸς
κριτὴς. [ARIST. EN 1094b.27–28]
123
ἐπιστήμῃ γὰρ οἶμαι δεῖ κρίνεσθαι, ἀλλ΄ οὐ πλήθει, τὸ μέλλον
καλῶς κρίνεσθαι. [PLATO La. 184e]
5
10
15
20
1...,272,273,274,275,276,277,278,279,280,281 283,284,285,286,287,288,289,290,291,292,...372
Powered by FlippingBook