Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 278

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
526
enim est regressio illis ad priorem aetatem.
104
Aristoteles vero inte-
grum dogma hinc fabrefecit non esse regressum a privatione ad
habitum, quod capite oppositorum et alibi adstruxit. Itidem ea,
quae fine 1.
Meteori
prolixe disputat de mutationibus terrarum ac
maris ac fluminum, ab Ocello argumentum est mutuatus capite
3.:
Corruptiones vero et mutationes violentae fiunt in partibus terrae
quandoque
[280]
fundente se maris altera parte, quandoque autem ter-
ra dilatante se ac extendente a ventis et aquis occulte supervenientibus.
Sed omnimoda corruptio ornatus circa terram neque facta est neque
unquam fiet.
105
Et quod initio eiusdem 1.
Meteori
de superiorum corporum
cum inferioribus connexione, est ex Damippo Pythagoreo:
106
Aliter namque non poterat servari totum ac universum non haben-
te connexionem generabili ad divinum, et semper passibile ad semper
mobile.
Illud quoque totum esse natura prius partibus, Hippoda-
mi Thurii fuerat in libro
De felicitate
:
107
Hoc sequitur quia natura
prius est totum parte et non pars toto.
Infinitum autem esse sine
principio et fine saepe docuit Aristoteles. At id ex
Parmenide
decerpsit:
108
Infinitum ergo est unum, si neque principium neque
finem habet.
104
οὐ γάρ ἐστι ἐπανάκαμψις αὐτοῖς ἐπὶ τὴν πρώτην ἡλικίαν. [OCE-
LL. Univ. nat. 1.14]
105
φθοραὶ δὲ καὶ μεταβολαὶ βίαιοι γίνονται κατὰ τὰ μέρη τῆς
γῆς. ὁ τὲ μὲν ἀνάχυσιν λαμβανούσης θαλάσσης ἕτερον μέρος͵ ὅτε
δὲ καὶ αὐτῆς τῆς γῆς εὐρυνομένης καὶ διισταμένης [δησταμένης] ὑπὸ
πνευμάτων καὶ ὑδάτων κρύβδην ὑποφερομένων [ἐπιφερομένων].
παντελὴς δὲ φθορὰ τῆς περὶ τὴν γῆν διακοσμήσεως, οὔτε γέγονεν οὐ δ’
ἔσται ποτὲ. [OCELL. Univ. nat. 3.4]
106
ἄλλως γὰρ οὐκ ἐνεδέχετο σῴζεσθαι τό τε ὅλον καὶ τὸ πᾶν μὴ
συναρμογὰν ἔχοντος τῶ γεννατῶ ποτὶ τὸ θεῖον καὶ τῶ ἀειπαθέος [τὸ
ἀειπαθές], ποτὶ τὸ ἀεικίνατον. [DAMIP. Fragm. 68.23–25]
107
τούτῳ ἀκολουθεῖ διᾶ τὸ τᾷ φύσει πρῶτον ἦμεν τὸ ὅλον τῶ
μέρεος͵ ἀλλ΄ οὐ τὸ μέρος τῶ ὅλω. [HIPPOD. Fragm. 96.29–30]
108
ἄπειρον ἆρα τὸ ἕν͵ εἰ μήτ’ ἀρχὴν μήτε τελευτὴν ἔχει. [PLATO
Prm. 137d]
5
10
15
20
1...,268,269,270,271,272,273,274,275,276,277 279,280,281,282,283,284,285,286,287,288,...372
Powered by FlippingBook