Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 276

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
524
15
5
ut Plato superioribus verbis dicat. Utra autem sententia verior
sit, non est difficile cognoscere. Quod autem Aristoteles sensum
hic motum appellavit, idem in
Philebo
fecerat Plato, eadem de re
sermonem habens:
99
Hunc rursus motum nominans sensum.
De causa agente Aristoteles 2.
Physico
et aliis multis locis agit,
Plato in
Sophista
,
Philebo
,
Hippia maiore
egerat. Uterque prolixe, ea
otiose huc non afferam. Si quis minutatim dispicere velit, loca
consulat.
Quod vero 3.
De motu
ille longa disputatione caelum esse pri-
mum mobile causamque aliorum motuum asseruit, id Plato pau-
cis in Politico ostenderat:
100
Ipsum vero seipsum volvere semper, fere
nulli est possibile, praeterquam
viii
ei quod motorum omnium est dux.
Et illud etiam, quod super medio moveatur, Aristotelis dog-
ma Platonicum fuerat in
Parmenide
:
101
Nonne ergo circulo motum
super medio incedere est necesse?
caelum vero eodem statu semper
mansisse Aristoteles docuit, idem Ocellus Lucanus antea:
102
To-
tum vero et universum nullum nobis ex se praebet inditium tale, neque
enim genitum ipsum vidimus, neque in melius aut mutatum, neque
peius unquam vel minus factum, sed semper secundum idem et eodem
modo, permanet et aequale et simile ipsum sibi.
Quae pauca verba
Ocelli Aristoteles longa disputatione et multis locis est prosecu-
tus, uti a se fabricatum dogma videretur.
Non minus aliud illud, extra caelum nihil esse, quod Ocelli
item est:
103
Extra namque universum nihil.
Cuius est etiam:
Non
99
ταύτην δ΄ αὖ τὴν κίνησιν ὀνομάζων αἴσθησιν. [PLATO Phlb. 34a]
100
αὐτὸ δ' ἑαυτὸ στρέφειν ἀεὶ σχεδὸν οὐδενὶ δυνατὸν πλὴν τῷ τῶν
κινουμένων πάντων ἡγουμένῳ. [PLATO Plt. 269e]
101
oὐκοῦν κύκλῳ {περι}φερόμενον ἐπὶ μέσου βεβηκέναι ἀνάγκη.
[PLATO Prm. 138c]
102
τὸ δ’ ὅλον καὶ τὸ πᾶν οὐδὲν ἡμῖν ἐξ αὐτοῦ παρέχεται τεκμήριον
τοιοῦτον, οὔτε γὰρ γενόμενον αὐτὸ εἴδομεν οὔτε μὲν ἐπὶ βέλτιον καὶ τὸ
μεῖζον μεταβάλλον, οὔτε χεῖρόν ποτε ἢ μεῖον γινόμενον /γενόμενον/͵
ἀλλ΄ ἀεὶ κατὰ τὸ αὐτὸ καὶ ὡσαύτως διατελεῖ καὶ ἴσον καὶ ὅμοιον αὐτὸ
ἑαυτοῦ. [OCELL. Univ. nat. 1.5]
103
ἐκτὸς γὰρ τοῦ παντὸς οὐδέν. [OCELL. Univ. nat. 1.7]
viii
corr. ex praeter quam
10
20
1...,266,267,268,269,270,271,272,273,274,275 277,278,279,280,281,282,283,284,285,286,...372
Powered by FlippingBook