Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 264

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
512
20
5
nihil dinumerans studium et experientia memoria solum servata eius,
quod solet fieri.
Quam experientiam
iii
dixerat paulo ante non esse
artem, dum de coquinaria loqueretur:
59
Non mihi videtur ars esse,
sed experientia.
Quomodo autem opinio quietem accipiat in
Me-
none
docet:
60
Itaque non multi faciendae sunt, quousque aliquis eas
vinciat causae ratiocinio.
Et mox:
61
Postquam vero ligatae fuerint,
primum quidem scientiae fiunt, deinde stabiles atque ideo honorabilior
scientia recta opinione est et differt vinculo scientia a recta opinione.
Quo vinculo sane et quietem primo nanciscuntur et postea stabi-
les fiunt, quod illud est quod quiescere dixerat.
Sed in
Gorgia
artem quoque causam novisse, non aliter quam
scientiam, asserit:
62
Medicina vero dicens, quod haec quidem eius quod
curat et naturam contemplatur et causam eorum, quae agit.
Ex quibus
omnibus Aristoteles collegit ea, quae proemio
Sapientiae
contexuit.
Nam ex sensibus memoriam fieri refert, ex memoria experientiam
et ex experientia scientiam et artem:
63
Provenit scientia et ars per expe-
rientiam,
hoc ipsum a Polo Rhetore desumens:
64
Namque experientia
artem fecit, inquit Polus, recte inquiens, inexperientia vero fortunam.
Artemque praestantiorem fortuna, non ita multis interiectis pro-
nunciat:
65
Hoc autem, quia hi quidem causam sciunt, hi vero non,
quam
sententiam etiam fine ultimi
Analytici
secutus est et alibi.
59
οὔ μοι δοκεῖ τέχνη εἶναι ἀλλ΄ ἐμπειρία. [PLATO Grg. 500e]
60
ὥστε οὐ πολλοῦ ἄξιαί εἰσιν ἕως ἄν τις αὐτὰς δήσῃ αἰτίας λο-
γισμῷ. [PLATO Men. 98a]
61
ἐπειδὰν δὲ δεθῶσιν πρῶτον μὲν ἐπιστῆμαι γίνονται͵ ἔπειτα
μόνιμοι. καὶ διὰ ταῦτα δὴ τιμιώτερον ἐπιστήμη, ὀρθῆς δόξης ἐστὶ καὶ
διαφέρει δεσμῷ ἐπιστήμη ὀρθῆς δόξης. [PLATO Men 98a]
62
ἡ δ΄ ἰατρικὴ λέγων ὅτι ἡ μὲν τούτου οὗ θεραπεύει καὶ τὴν φύσιν
ἔσκεπται καὶ τὴν αἰτίαν ἥν πράττει. [PLATO Grg. 501a]
63
ἀποβαίνει δ΄ ἐπιστήμη καὶ τέχνη διὰ τῆς ἐμπειρίας. [ARIST.
Metaph. 982a.31–32]
64
ἡ γὰρ ἐμπειρία τέχνην ἐποίησεν͵ ὥς φησι Πῶλος͵ ὀρθῶς λέγων,
ἡ δ΄ ἀπειρία τύχην. [ARIST. Metaph. 982b.1–2]
65
τοῦτο δ΄ ὅτι οἱ μὲν αἰτίαν εἴσασιν, οἱ δ΄ οὔ. [ARIST. Metaph.
981a.28]
iii
corr. ex experientia
10
15
1...,254,255,256,257,258,259,260,261,262,263 265,266,267,268,269,270,271,272,273,274,...372
Powered by FlippingBook