Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 252

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
500
[275]
CONTRARIA
Quod itidem Aristoteles tot locis inculcat contrariorum ean-
dem esse disciplinam Platonis est in
Phaedone
:
23
Nihil aliud specta-
re oportere hominem et de hoc et de aliis nisi optimum et praestantissi-
mum, necesse vero esse hunc ipsum et deterius nosse, eandem enim esse
scientiam ipsorum.
NOMINA
Libro
Periherminias
scribitur nomina et verba esse
ex composi-
to
. Ea res quaestione inter veteres versata fuerat. Et a Platone toto
Cratylo
disceptata, in quo Hermogenes in hanc sententiam saepe
loquitur:
24
Non possum persuaderi quod alia sit rectitudo nominis,
quam pactum et conventio.
Eius autem sententiae fuisse Proclus
commentariis in eum dialogum testatur eiusque rationes adducit
et eas etiam, quae contrariam sententiam adstruunt nomina esse
natura, cuius Pythagoram authorem fuisse testatur. Illud etiam
nomina esse symbola
τῶν τῆς ψυχὴς παθημάτων
animae passio-
num
. Plato 2.
Reip
.:
25
Quod est in sermonibus imitatio quaedam est
eius, quae est in anima passionis.
Quod autem symbolum Aristoteles dixit
ὁμοίωμα
,
similitu-
dinem
etiam vocavit:
26
Et quorum haec similitudines, res iam eaedem.
Et opposuit sese huic Platonico:
27
Non bene iam sese habet dicere
23
οὐδὲν ἄλλο σκοπεῖν προσήκειν ἀνθρώπῳ καὶ περὶ αὐτοῦ
{ἐκείνου} καὶ περὶ τῶν ἄλλων, ἀλλ΄ ἢ τὸ ἄριστον καὶ τὸ βέλτιστον.
ἀναγκαῖον δ’ εἶναι τὸν αὐτὸν τοῦτον, καὶ τὸ χεῖρον εἰδέναι, τὴν αὐτὴν
γὰρ εἶναι ἐπιστήμην περὶ {τῶν} αὐτῶν. [PLATO Phd. 97d]
24
οὐ δύναμαι πεισθῆναι ὡς ἄλλη τις {ἐστὶν} ὀρθότης ὀνόματος, ἢ
συνθήκη καὶ ὁμολογία. [PLATO Cra. 384c–d]
25
τό γε ἐν τοῖς λόγοις, μίμημά τι τοῦ ἐν τῇ ψυχῇ παθήματος. [PLA-
TO R. 382b]
26
καὶ ὧν ταῦτα ὁμοιώματα πράγματα ἤδη ταυτά. [ARIST. Int.
16a.7–8.]
27
οὐ καλῶς ἔτι ἔχοι λέγειν, τὴν ὁμοιότητα δήλωμα εἶναι͵ ἀλλὰ τὸ
ἔθος. [PLATO Cra. 435b]
10
15
20
5
1...,242,243,244,245,246,247,248,249,250,251 253,254,255,256,257,258,259,260,261,262,...372
Powered by FlippingBook