Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 246

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
494
loca illa et [274] Platonis et Aristotelis alludens, sed et quod Ari-
stoteles 3.
Analytico
et saepe alibi principia demonstrationum ac
scientiarum nota sui natura esse debere asserit, Platonis est do-
cumentum in
Sophista
in exemplo syllabarum ac literarum:
9
Si-
cuti enim ipsi periti sumus elementorum ac syllabarum, si ab his opor-
teat testari, etiam in aliis multum elementorum genus, evidentiorem
cognitionem habere dicemus et praestantiorem syllaba ad accipiendam
perfecte unamquamque disciplinam. Et si quis dixerit syllabam esse
notam, ignotum vero natura esse elementum, volentem aut nolentem
iocari arbitrabimur ipsum?
Ex quibus postea infert:
10
Quod primo-
rum ex quibus alia componuntur non sit ratio.
Ex qua scilicet illa
i
probentur.
Aristoteles autem capite 7.
Analytici
eiusdem:
11
Clarum etiam
quod cuiusque rei propia principia non possumus demonstrare.
Illud
quoque, quod est 1.
Physico
cap. 2., sicuti enim geometrae non
amplius sermo est adversus destruentem principia, unde flu-
xit forte illud, contra negantes principia non est disputandum:
Platonis est in
Phaedone
, ubi de suppositionibus loquens ita fere
concludit:
12
Simul vero neque confundereris veluti contradictores de
principio disputans et iis, quae ex illo manant, si velles aliquid entium
invenire.
Sic etiam 6.
Reip
. post quaedam de geometrarum ac ari-
9
ὡς μὲν ἄρ΄ αὐτοὶ ἔμπειροί ἐσμεν στοιχείων καὶ συλλαβῶν͵ εἰ
δεῖ ἀπὸ τούτων τεκμαίρεσθαι καὶ εἰς τὰ ἄλλα πολὺ τὸ τῶν στοιχείων
γένος ἐναργεστέραν [ἐναργέστερον] τε τὴν γνῶσιν ἔχειν φήσομεν καὶ
κυριωτέραν τῆς συλλαβῆς πρὸς τὸ λαβεῖν τελέως ἕκαστον μάθημα.
καὶ ἐάν τις φῇ συλλαβὴν μὲν γνωστόν͵ ἄγνωστον δὲ πεφυκέναι
στοιχεῖον ἑκόντα ἢ ἄκοντα παίζειν ἡγησόμεθα αὐτόν. [PLATO Tht.
206b]
10
ὅτι τῶν πρώτων οὐκ εἴη λόγος ἐξ ὧν τὰ ἄλλα σύγκειται. [PLATO
Tht. 205c]
11
φανερὸν καὶ ὅτι οὐκ ἔστι τὰς ἑκάστου ἰδίας ἀρχὰς ἀποδεῖξαι.
[ARIST. APo. 76a.16–17]
12
ἅμα δ’ οὐκ ἂν φύροιο ὥσπερ οἱ ἀντιλογικοὶ περί τε [τὰ] τῆς ἀρχῆς
διαλεγόμενος καὶ τῶν ἐξ ἐκείνης [ἐκείνου] ὡρμημένων [ἁρμημένων]͵
εἴπερ βούλοιό τι τῶν ὄντων εὑρεῖν. [PLATO Phd. 101e]
i
corr. ex illae.
5
10
15
20
1...,236,237,238,239,240,241,242,243,244,245 247,248,249,250,251,252,253,254,255,256,...372
Powered by FlippingBook