Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 238

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
486
Et quando ratio superat irrationales partes animae, tunc fit tolerantia et
continentia: tolerantia quidem in sufferentia laborum, continentia vero in
sufferentia voluptatum. Quando autem irrationales partes animae supe-
rant rationem, tunc fit mollities et incontinentia: mollities quidem in fuga
laborum,
incontinentia autem in eo, quod a voluptati superamur.
Subdit
postea:
210
Tales autem dispositiones animae semiperfectae virtutes, semi-
perfectaque vitia sunt.
Quod in Nicomachiis est similiter dictum.
Octavo autem et 9. libris longissima oratione de amicitia
disputatur: de qua et Plato Lysidem et Simmias De amico li-
brum conscripserant. Et libri primi initio testatum est alios de
hac tractasse his verbis:
211
Dubitabantur autem de ipsa non pauca,
hi enim similitudinem quandam ponunt ipsam.
Et quae sequuntur,
sed nulla res aeque est a Pythagoreis celebrata atque ipsa amici-
tia, de qua sicuti de aliis rebus et naturae
xxii
et humanis omnibus
scripserunt. Ita est credendum de praecipua apud eos re, non
minus eos monimenta edidisse, quae si extarent, multa, quae in
his Nicomachiis admiramur, ab illis excerpta, sicuti hactenus de
aliis vidimus, recognosceremus.
Decimo libro priore aliquot capitum parte de voluptate agi-
tur, de qua tum Eudoxum tum Platonem tractasse ibidem testa-
tum est. Reliqua de felicitate quaedam sunt repetita, de qua satis
antea collatum est.
De mente vero, divinissima hominis parte, longe praestan-
tius Plato, Pythagorei, auctor Aegyptiae [273] Theologiae, Mer-
curius, Zoroaster definierunt, quoque modo ea felicitate frua-
tur. Quod et sapiens maxime felix sit, quod cap. 8. traditur, de
sapientum opinione est allatum, Solonis, Anaxagorae, aliorum,
quos his verbis notavit:
212
Consonare vero rationibus videntur sa-
pientum opiniones.
210
ταὶ|αἱ δὲ τοιαῦται διαθέσιες τᾶς ψυχᾶς ἡμιτελέες μὲν ἀρεταί͵
ἡμιτελέες δὲ κακίαι τυγχάνοντι. [THEAG. Fragm. 192.24–25]
211
διαμφισβητεῖται δὲ περὶ αὐτῆς οὐκ ὀλίγα. οἱ μὲν γὰρ ὁμοιότητά
τινα τιθέασιν αὐτήν [ARIST. EN 1155a.32–33]
212
συμφωνεῖν δὴ [δὲ] τοῖς λόγοις. ἐοίκασιν αἱ τῶν σοφῶν δόξαι.
[ARIST. EN 1179a.16–17]
xxii
corr. ex natura
5
10
15
20
25
1...,228,229,230,231,232,233,234,235,236,237 239,240,241,242,243,244,245,246,247,248,...372
Powered by FlippingBook