Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 232

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
480
bonum summitas.
Theages in hunc modum explicaverat:
201
Medio-
critates quidem, quod extra excessum et defectum cadunt, summitates
vero, quoniam neque additione, neque detractione indigent.
Id vero, quod initio capitis eiusdem dictum est, virtus cuiu-
sque et id, quod eam habet, bonum efficit et opus eius bene red-
dit, veluti oculi virtus et bonum oculum facit et bonam visionem
et equi virtus et equum bonum et opus eius bonum: sic et virtus
hominis et bonum hominem facit et opus hominis bonum, totum
est Metopi:
202
Virtus hominis est perfectio naturae hominis; singula
enim entium, perfecta et summa fiunt secundum propriam virtutis
naturam.
Quae explicans eadem exempla et equi et oculi et prae-
terea aurium et pedum apponit. Sic etiam Hippodamus:
Virtus
enim cuiusque naturae et sanitas et perfectio est. Oculi quidem virtus,
oculi naturae et summitas et perfectio, hominis vero virtus, hominis
naturae et summitas et perfectio.
203
Virtutem vero circa passiones
et actiones versari capitibus 5. et 6. et alibi et praecipue circa
voluptatem et dolorem capite 3. quod asseritur, Theagis fuerat:
Cum virtus moris passiones, passionum autem voluptas et dolor su-
prema.
204
Electio ex quibus constet.
Cognitio quid. Potentia quid.
[in margine]
Quae vero satis prolixe libri 3. initio de electione, quae sit
ad virtutem comparandam necessaria, eadem Pythagorei docue-
201
μεσότατες μὲν ὅτι ἐκτὸς τᾶς ὑπερβολᾶς καὶ τᾶς ἐλλείψιος
πίπτοντι. ἀκρότατες δ’ ὅτι {οὔτε} προσθέσιος οὔτ΄ [οὐδ’] ἀφαιρέσιος
δέονται. [THEAG. Fragm. 192.1–3]
202
ἀρετά ἐντι ἀνθρώπω, τελειότας φύσιος [φύσεως] ἀνθρώπω.
ἕκαστον γὰρ τῶν ἐόντων, τέλειον καὶ ἄκρον γίνεται καττὰν [κατὰ τὴν]
οἰκείαν τᾶς ἀρετᾶς φύσιν. [METOP. Fragm. 116.23–25]
203
ἁ γὰρ ἀρετὰ {τᾶς} ἑκάστου|ἑκάστω φύσιος, καὶ ἀκρότας καὶ
τελειότας ἐστίν [ἐντί]. ἁ μὲν τῶ ὀφθαλμῶ, {τᾶς} τῶ ὀφθαλμῶ φύσιος
<καὶ> ἀκρότας καὶ τελειότας. ἁ δὲ τῶ ἀνθρώπω τᾶς τῶ ἀνθρώπωφύσιος
καὶ ἀκρότας καὶ τελειότας· [HIPPOD. Fragm. 95.1–3]
204
ἁ τοῦ [τῶ] ἤθεος ἀρετὰ περὶ πάθεα. τῶν δὲ παθέων ἁδονὰ καὶ
λύπα ὑπέρτατα. [THEAG. Fragm. 192.5–6]
5
10
15
20
1...,222,223,224,225,226,227,228,229,230,231 233,234,235,236,237,238,239,240,241,242,...372
Powered by FlippingBook