Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 236

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
484
deinceps explicantur, pronascantur aut, quo inter se naturae or-
dine cohaereant, vel inquisierit, an re vera 11 tantum, nec plures
nec pauciores, humanae sint virtutes. Nec vero magis Platonico-
rum quisquam, etsi apud Platonem, Socraticum Xenophontem,
alios, nominentur, ad id se opus accinxit. Quo in campo si quis
nostratium aut posterorum philosophorum recte insudaverit,
magnam gloriam merito est adepturus.
Iustitiae quoque tractatus, quo totus liber 5. absumitur, a Plato-
ne totis Reip. libris et multis aliis locis est comprehensus; et Simon
Socraticus duos libros De iusto conscripserat referente Laertio, sicuti
etiam de fortitudine et is et Simmias et aliis virtutibus scripserunt,
neque intacta fuerunt ea, quae libro 6. traduntur de mente, sapien-
tia, scientia, arte atque prudentia. Hi enim ipsi Simmias et Simon et
Crito de scientia atque arte et philosophia, Pythagorea mulier Pe-
rictione de sapientia, omnes Pythagorei, Plato, de iusto ac pruden-
tia disseruerunt. Libri 7. initio tria illa, quae circa mores fugienda
docentur: κακία, ἀκρασία, θηριότης
malitia, incontinentia, feritas
, ex
Pythagoreorum itidem scriptis sunt translata. Theages enim:
208
Mali
enim homines evadunt vel ob malitiam, vel ob incontinentiam vel, ob feri-
tatem
; nec vero haec tantum distinguere satis habuit, sed adiecit et
quae obiecta essent, quae homines appetendo tales evadant, eaque
esse harum voluptatem et ambitionem: ἀδικοῦντι γὰρ ἀλλάλως
ἢ διὰ κέρδος ἢ διὰ ἁδονὰν ἢ διὰ φιλοτιμίαν et in quibus animae
partibus ea reperiantur, prima in rationali, secunda in concupiscibili,
tertia in irascibili et quae ibi sequuntur pulcherrima scientiae metho-
do comprehensa, quae omnia in Nicomachiis sunt omissa. In quibus
longissima est continentiae, incontinentiae, temperantiae, mollitiei
disputatio, quam Theages brevissime et dilucidissime explicavit:
209
208
φαῦλοι μὲν γὰρ {τοὶ} ἄνθρωποι γίνονται ἢ διὰ κακίαν ἢ διὰ
ἀκράτειαν ἢ διὰ θηριότητα. [METOP. Fragm. 118.13–14]
209
καὶ ὅκκα μὲν ὁ λογισμὸς ἐπικρατέῃ τῶν ἀλόγων μερέων τᾶς
ψυχᾶς͵ τόκα δὲ γίνεται καρτερία καὶ ἐγκράτεια͵ καρτερία μὲν ἐν τᾷ
κατοχᾷ τῶν πόνων͵ ἐγκράτεια δὲ ἐν τᾷ κατοχᾷ τῶν ἁδέων. ὅκκα δὲ
τὰ ἄλογα μέρεα τᾶς ψυχᾶς ἐπικρατῇ [ἐπικρατέει] τῶ λογισμῶ͵ τόκα
δὲ γίνεται μαλακία <τε> καὶ ἀκρατία [ἀκράτεια]· μαλακία μὲν ἐν τῷ
φεύγειν τὼς πόνως [τοὺς πόνους]͵ ἀκρατία [ἀκράτεια] δὲ ἐν τῷνικῆσθαι
[νικᾶσθαι] ὑπὸ τῶν ἁδέων. [THEAG. Fragm. 190.14–19]
5
10
15
20
25
1...,226,227,228,229,230,231,232,233,234,235 237,238,239,240,241,242,243,244,245,246,...372
Powered by FlippingBook