Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 242

490
[273]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI II LIBER VIII
QUI PARERGA CONTINET
Hactenus quae ad integras scientias pertinet magnis, Her-
cules, laboribus conquisita in 7 antecedentes libros coniecimus.
Nec equidem ideo nobis persuademus cuncta, quae Aristoteles
ex antiquorum philosophorum libris transcripserit nos collegis-
se. Nam neque illorum scripta integra extant, nec in fragmentis,
quae circumferuntur, nihil nos reliquisse, quod huc non contule-
rimus, arbitramur. Quis enim tam exactam diligentiam sibi pro-
miserit? Puto nos multa in illis non vidisse, multo plura in Pla-
tone praetermisisse, quae viri copiosioris et diligentioris alicuius
postea operi supersint. Nunc pauca, ne nos ad alia, non infimi
generis properantes, multa retineant, subiiciemus, quae superio-
ribus colligendis in parergo observavimus, perinde ac ipse Ari-
stoteles inter integra dogmata mutuandum dicteria quaedam ac
breves illorum sententias adverterit, atque in sua scripta sparsim
interiecerit. Rem itaque ingrediamur ac principio de principiis.
PRINCIPIA
Habet Aristoteles calce
Elenchorum
principii cuiusque rei
magnas laudes:
1
Maximum enim forte principium cuiusque, uti dici-
tur, atque ideo difficillimum quanto enim valentissimum est potestate,
tanto cum parvum sit mole, difficilius est ut conspiciatur, hoc vero in-
vento facilius est addere et augere quod reliquum est.
Plato in
Cratylo
1
μέγιστον γὰρ ἴσως ἀρχὴ παντὸς ὥσπερ λέγεται. διὸ καὶ
χαλεπώτατον. ὅσαν γὰρ κράτιστον τῇ δυνάμει͵ τοσούτῳ μικρότατον
τῷ μεγέθει χαλεπώτατόν ἐστιν ὀφθῆναι. ταύτης δ΄ εὑρημένης ῥᾷον τὸ
προσθεῖναι καὶ συναύξειν τὸ λοιπόν ἐστιν. [ARIST. SE 183b.22–26]
5
10
15
20
25
1...,232,233,234,235,236,237,238,239,240,241 243,244,245,246,247,248,249,250,251,252,...372
Powered by FlippingBook