Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 248

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VIII
496
thmeticorum suppositionibus infert:
13
Haec veluti scientes facientes
suppositiones ipsi nullam rationem, nec sibi, nec aliis, volunt de ipsis
reddere, uti omnibus manifestum est. Ex his vero incipientes, reliqua
iam prosequentes desinunt concorditer in id, cuius inspectionem coepe-
rint.
Quod Aristoteles eodem
Analytico
cap. 8 est complexus, ubi
inter alia haec etiam habet:
14
Quod sint principia oportet sumere,
alia vero demonstrare.
Eadem Speusippi de suppositione sententia
est, qui libello
Definitionum
eam definit:
15
Suppositio principium
indemonstrabile.
Et quodAristoteles principia intellectu cognosci ait:
Quo termi-
nos cognoscimus
, Speusippus itadixerat:
νόησιςἀρχὴἐπιστήμης
,
16
Intelligentia principium scientiae.
Sed vocem
ὅρον
,
terminum
eodem
plane significatu Plato idem 9.
Legum
usurpavit:
17
Est vero non
omnium, ut videtur, entium terminus termino permiscibilis,
et quae
deinceps sequuntur.
DEFINITIO
Quod vero Aristoteles 3.
Analytico
, ca. 7. ait, definitionem
esse demonstrationis principium et lib. 4. ca. 14. definitionem
esse principium omnium idque opere exequitur multis locis,
praeceptum Platonis fuerat tam saepe omnibus dialogis incul-
catum, ut videatur nihil magis cordi habuisse docere, quam ut
definitio omnem aliam de quaque re speculationem antecedere
13
ταῦτα μὲν ὡς εἰδότες ποιησάμενοι [ποιησάμενα] ὑποθέσεις
αὐτά [αὐτοί]͵ οὐδένα λόγον, οὔτε αὑτοῖς οὔτ' ἄλλοις, ἔτι ἀξιοῦσιν περὶ
αὐτῶν διδόναι ὡς παντὶ φανερῶν [φανερόν], ἐκ τούτων δ΄ ἀρχόμενοι
τὰ λοιπὰ ἤδη διεξιόντες τελευτῶσιν ὁμολογουμένως ἐπὶ τοῦτο οὗ ἂν
ἐπίσκεψιν ὁρμήσωσιν. [PLATO R. 510c–d]
14
ὅτι δ΄ ἐστὶ τὰς μὲν ἀρχὰς ἀνάγκη λαμβάνειν͵ τὰ δ΄ ἄλλα δεικ-
νύναι. [ARIST. APo. 76a.33–34]
15
ὑπόθεσις ἀρχὴ ἀναπόδεικτος. [PLATO Def. 415b10]
16
νόησις ἀρχὴ ἐπιστήμης. [PLATO Def. 414a]
17
ἔστι δ’ οὐ πάντων ὡς ἔοικε τῶν ὄντων ὅρος ὅρῳ προσμιγνύς.
[PLATO Lg. 878b]
5
20
15
10
1...,238,239,240,241,242,243,244,245,246,247 249,250,251,252,253,254,255,256,257,258,...372
Powered by FlippingBook