Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 228

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
476
5
ex laudabili sit et macaristo, bonus vero vir ex laudabili solum, sit au-
tem laus ob virtutem, macarismus vero ob bonam fortunam.
Animae
quoque partitio, quae est capite postremo, ut alia pars sit ratio-
nalis, alia irrationalis, atque huius aliam videri rationis partici-
pem, aliam nequaquam, apud Metopum est:
191
Cum enim animae
duae partes sint, alia rationalis, alia irrationalis atque irrationalis alia
irascibilis, alia concupiscibilis.
Quam divisionem Theages quoque
et Hippodamus et Euryphamus et Archytas, Plato denique sunt
secuti. Docuitque is saltem Reipub. 4. irascibilem illam rationi
obtemperare; Pythagoreorum illorum vestigia legens longa di-
sceptatione ostendit, quae essent: quae sane ab Aristotele nec li-
bris De anima, nec libro De motu animalium, nec etiam Ethicis
attigit.
Quod vero subnectitur secundum eam animae differentiam
virtutes quoque terminari, dicique ob id aliud dianoeticas, alias
ethicas:
διορίζεται δὲ καὶ ἡ ἀρετὴ κατὰ τὴν διαφορὰν ταύτην.
λέγομεν γὰρ αὐτῶν τὰς μὲν διανοητικὰς, τὰς δὲ ἠθικάς
;
192
di-
stinctius Theages:
193
Rationalis ergo partis animae virtus, prudentia,
indicativus enim est et contemplativus habitus, irascibilis vero forti-
tudo, habitus enim est resistens et sufferens terribilia, concupiscibilis
autem temperantia,
[271]
mediocritas enim est et cohibitio quaedam
voluptatum corporis, totius vero animae iustitia.
Hanc sane virtutum
divisionem omnes Pythagoreorum, Plato, Platonicorumque nec
non Zeno, stoicorumque scholae sunt et secutae et amplexatae.
Aristoteles autem non indicata causa et Nicomachus et Eudemus
respuerunt aliasque virtutes attulerunt, quas tamen nullo ordine
ab animae potentiis pendentes nobis tradiderunt. 2. libri 1. capi-
191
ἐπεὶ γὰρ τᾶς ψυχᾶς δύο μέρεα͵ τὸ μὲν λογιστικὸν τὸ δὲ ἄλογον.
[METOP. Fragm. 117.28–118.1] καὶ τῶ δὲ ἀλόγω τὸ μὲν θυμοειδὲς τὸ δ΄
ἐπιθυματικὸν. [METOP. Fragm. 118.3–4]
192
[ARIST. EN 1103a.3–5]
193
τῶ μὲν γὰρ [ὦν] λογιστικῶ μέρεος τᾶς ψυχᾶς ἀρετὰ ἁ [ἡ]
φρόνασις͵ κριτικὰ γάρ ἐντι καὶ θεωρητικὰ ἕξις· τῶ δὲ θυμοειδέος
ἀνδρεία· ἕξις γάρ ἐντι ἀντερειστικὰ [ἀντεριστικὰ] καὶ ὑποστατικὰ τῶν
δεινῶν. τῶ δ΄ ἐπιθυματικῶ ἁ σωφροσύνα. μετριότας [μετριότης] γάρ
ἐντι καὶ κατοχὰ {ποθ΄ ἁδονὰν τὰν} <τις ἁδονῶν> διὰ σώματος. ὅλας δὲ
τᾶς ψυχᾶς ἁ δικαιοσύνα. [METOP. Fragm. 118.9–13]
10
15
20
25
1...,218,219,220,221,222,223,224,225,226,227 229,230,231,232,233,234,235,236,237,238,...372
Powered by FlippingBook