Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 218

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
466
5
prorsus est, omnia dicimus praecipua capita ex Pythagoreorum
libris fuisse ab Aristotele desumpta, a quo postea et filius Ni-
comachus et discipulus Eudemus verbosius explicanda sump-
serunt, suntque horum libri veluti
Parvorum
illorum communia
quaedam: sed quoniam incaluit animus peripateticorum atque
studiosorum nostratium
Nicomachia
esse Aristotelis moralisque
eius philosophiae
θρίγκος
et culmen, eos in discussionem vo-
cabimus; itaque omnibus his prioribus capitibus sex, in quibus
proemia quaedam sunt et methodi modus et felicitas quid non
sit et Ideae boni cavillatio praeteritis, caput 7. [269] in manum
sumemus, in quo verba illa memoriae mandanda sunt:
Videatur
forte cuiuslibet hominis esse progredi et distinguere ea, quae bene sunt
delineata ac tempus talium repertor vel coadiutor bonus esse.
156
Et mox
subdit:
157
Cuiusvis enim hominis est addere quod deest.
Videntur
enim haec verba ex propria animi conscientia profecta, qui sci-
ret omnium se Pythagoreorum ac Platonis morum doctrinam in
suos libros transtulisse nec sibi difficilis operae fuisse
158
progredi
et distinguere
τὰ καλῶς
, ab illis bene
περιγραφέντα
,
delineata
et
προθεῖναι
,
addere,
siquid forte
ἐλλεῖπον
in illorum dogmatibus
deerat; itaque quod ait, quaedam per se expeti, quaedam propter
aliud, quaedam per se et propter aliud, Archytae doctrina fuerat
libro De viro bono et beato etc.
EXPETENDA
159
Quaedam sane ipsa sunt per se ipsa expetenda, non autem prop-
ter aliud, quaedam vero propter aliud, non autem per se; est ergo tertia
156
δόξειε δ΄ ἂν παντὸς εἶναι προαγαγεῖν καὶ διαρθρῶσαι τὰ καλῶς
ἔχοντα τῇ περιγραφῇ͵ καὶ ὁ χρόνος τῶν τοιούτων εὑρετὴς ἢ συνεργὸς
ἀγαθὸς εἶναι· [ARIST. EN 1098a.22–24]
157
παντὸς γὰρ προσθεῖναι τὸ ἐλλεῖπον. [ARIST. EN 1098a.25–26]
158
προαγαγεῖν καὶ διαρθρῶσαι [ARIST. EN 1098a.22–23]
159
ἃ μὲν αὐτά ἐντι δι΄ αὔταυτα [αὐτὰ] αἱρετά͵ οὐ μὰν δι΄ ἕτερον· ἃ
δὲ δι΄ ἕτερον͵ οὐ μὰν δι΄ αὔταυτα [αὐτἁ]. εἴη [ἦν] ὦν κα [καὶ] τρίτον τι
εἶδος ἅτερον ἀγαθῶν͵ ὃ καὶ δι΄ αὔταυτον [αὐτὸν] αἱρετόν ἐντι καὶ δι΄
ἕτερον. [Ps.-ARCHYT. Fragm. 9.26–28]
10
15
20
25
1...,208,209,210,211,212,213,214,215,216,217 219,220,221,222,223,224,225,226,227,228,...372
Powered by FlippingBook