Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 212

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
460
5
turpe dicendi, fit etiam ut perinde faciamus.
Quare iambos
xvii
et co-
moedias pueros audire vetat prorsus ut in
Rep
. Plato. Quod au-
tem initio libri 8. ait:
143
Quod sane legum latori maxime laborandum
est de iuvenum educatione, nemo dubitaverit
, ante eum Diotogenes
Pythagoreus dixerat:
144
Quod nam principium reip. cuiuscunque?
Iuvenum educatio.
Sic Plato, quod supra attulimus, pueros per lusum ad virtu-
tem assuefaciendos docuerat. Quod Aristoteles statuit:
Atque edu-
cationem unam et eandem necesse est esse omnium et huius curam esse
publicam et non privatam,
145
Plato longa disputatione et in
Repub
. et
in
Legibus
est prosecutus. Quod autem capite 3. ait quatuor esse
quae doceri soleant: literas, gymnasticam, musicen et picturam,
ex usu Graeciae communi, ex Pythagoreorum praeceptionibus, ex
Platone, ab Aegyptiis est desumptum, apud quos hunc fuisse an-
tiquissimummorem pueros instituendi, Plato 2.
Legum
testatur:
146
In Aegypto vero quomodo ais hoc lege statutum? Ath. Mirabile est au-
ditu. Iam enim olim ut apparet notus fuit illis iste sermo, quem nos in
praesentia dicimus, quod pulchras quidem figuras et pulchras cantiones
oportet usu exercere civitatum iuvenes.
Quod et Aristoteles fatetur
esse, scilicet antiquam hanc institutionem capite eodem: [268]
147
Quod et a priscis habemus quoddam testimonium ex statutis disciplinis.
143
ὃτι μὲν οὖν τῷ νομοθέτῃ μάλιστα πραγματευτέον περὶ τὴν τῶν
νέων παιδείαν͵ οὐδεὶς ἂν ἀμφισβητήσειε. [ARIST. Pol. 1337a.11–12]
144
τίς οὖν ἀρχὰ πολιτείας ἁπάσας; νέων τροφά. [DIOTOG. Fragm.
76.3–4]
145
καὶ τὴν παιδείαν μίαν, καὶ τὴν αὐτὴν ἀναγκαῖον εἶναι πάντων͵
καὶ ταύτης τὴν ἐπιμέλειαν εἶναι κοινὴν καὶ μὴ κατ΄ ἰδίαν. [ARIST. Pol.
1337a.22–24]
146
ἔν Αἰγύπτῳ δὲ δὴ πῶς τὸ τοιοῦτον φῂς νενομοθετῆσθαι
[νομοθετεῖσθαι]; ΑΘ. θαῦμα καὶ ἀκοῦσαι. πάλαι γὰρ δή [τε] ποτε͵ ὡς
ἔοικεν͵ ἐγνώσθη παρ΄ αὐτοῖς οὗτος ὁ λόγος ὃν τὰ νῦν λέγομεν ἡμεῖς͵
ὅτι καλὰ μὲν σχήματα͵ καλὰ δὲ [τε] μέλη δεῖ μεταχειρίζεσθαι ταῖς
συνηθείαις τοὺς ἐν ταῖς πόλεσιν νέους. [PLATO Lg. 656d3–8]
147
ὅτι καὶ παρὰ τῶν ἀρχαίων ἔχομέν τινα μαρτυρίαν ἐκ τῶν
καταβεβλημένων παιδευμάτων· [ARIST. Pol. 1338a.35–36]
xvii
corr. ex iambus
10
15
20
1...,202,203,204,205,206,207,208,209,210,211 213,214,215,216,217,218,219,220,221,222,...372
Powered by FlippingBook