Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 204

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
452
imbrium sunt exaedificanda. Hoc totum ex Platone transcriptum
est. Nam
Legum
libro 6. miliaria 10. prope mare eam collocat, ut
sit ea regio: εὐλίμενος, πάμφορος, οὐδενὸς ἐπιδεής,
portuosa,
ferax omnium rerum, nullius indiga
et libro 6.:
119
Invia vero omnia fa-
cere hostibus,
et de aquis:
120
Fontales aquae
et quae sequuntur:
121
et
ab Iove aquarum
. Quae et capite 10.2 de turribus, propugnaculis,
templis, viis disseruit Aristoteles, eadem omnia eodem
Legum
6. Plato et copiosius et distinctius prosequitur, quae huc omnia
afferre supervacaneum fuerit. Sed quae de moenibus Aristoteles
statuit contra Lacedaemoniorum, quorum urbs moenibus ca-
rebat et Platonis, qui id laudat, sententiam, sunt prolata. Cap.
postea 13. ait scopum civitatis optime institutae esse ipsam feli-
citatem, hanc autem esse:
122
Actionem et usum virtutis perfectum
.
Quam definitionem ex Archytae libris ipsius verbis antea retuli-
mus. Hunc autem civitatis finem Plato quoque delineabat
xiv
Rei-
pub
. lib. 4.:
123
Existimo nobis civitatem, si modo recte constituta est,
perfecte bonam esse
. Quod autem addit Aristoteles ut cives omnes
hac universa civitatis felicitate fruantur, oportere eos quoque
felices esse, atque ideo virtutibus ornatos: proinde consideran-
dum
124
quomodo vir fiat bonus
, ostenditque:
125
Sed ut boni ac pro-
bi fiant, tribus, tria autem haec sunt: natura, mos, oratio
. Tria haec
apud Platonem 2.
Reip
. sunt pluribus verbis, de natura:
126
An
119
δύσβατα δὲ δὴ πάντα ποιεῖν {μὲν} τοῖς ἐχθροῖς͵ [PLATO Lg.
761a]
120
πηγαῖα ὕδατα. [PLATO Lg. 761b]
121
καὶ τῶν ἐκ Διὸς ὑδάτων. [PLATO Lg. 761a]
122
ἐνέργειαν {εἶναι} καὶ χρῆσιν ἀρετῆς τελείαν͵ [ARIST. Pol.
1332a.9]
123
οἶμαι ἡμῖν τὴν πόλιν͵ εἴπερ ὀρθῶς γε ᾤκισται͵ τελέως ἀγαθὴν
εἶναι. [PLATO R. 427e]
124
πῶς ἀνὴρ γίνεται σπουδαῖος. [ARIST. Pol. 1332a.35–36]
125
ἀλλὰ μὴν ἀγαθοί γε καὶ σπουδαῖοι γίγνονται διὰ τριῶν. τὰ τρία
δὲ ταῦτά ἐστι φύσις ἔθος λόγος. [ARIST. Pol. 1332a.38–40]
126
ἆρ οὖν {οὐ} καὶ φύσεως ἐπιτηδείας εἰς αὐτὸ τὸ ἐπιτήδευμα;
[PLATO R. 374e]
xiv
corr. ex delinearat
5
10
15
20
1...,194,195,196,197,198,199,200,201,202,203 205,206,207,208,209,210,211,212,213,214,...372
Powered by FlippingBook